Latin
Cap. III
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad priorem sic idem alludit lib. 5. De Finibus, Philoctetes, ut apud Accium est, pennarum contexti corpori tegumenta faciebat. Hanc industriam aucu pes imitati, teste Plutarcho (c) ΠΠερδτοῖς ἀμπίχον De fort. ve ται γτωνίσκοις, ἄγραις ἐπιχριροῦντες ἐρνίθων Plumeis inte vert. Alex. guntur vestibus, cùm avium venationes aggrediuntur, it aves hâc specie delusae incautiùs accedant. Idem referunt (d) Diodorus, &(e) Strabo quo loco agunt de struthionum aucupio. Sed &res cessit in luxum, (f) Haquo pertinent haec Prudentii, (f) martig. hunc videas lascivas praepete cursu Venantem tunicas avium quoque versicolorum Indumenta novis texentem plumea telis. Et verò vix quicquam est hoc artificio mirabilius quod multis abhinc saeculis intermortuum America norum operâ incipit reviviscere, apud quos reperire est vestes ex avium plumis contextas incredibili solertiâ, ut multis probat Fullerus ex Cortesio, &Pars Prima. aliis, Miscellan. lib. 1. cap. 20. An harum vestium artifices à Vulgato Interprete designantur, quoties plumariorum, aut plumarii operis in Exodo meminit? Ita definiunt Fullerus, &Sca liger in Varronem.