Latin
99.5 to 99.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 99.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nota ahenis in plumam squamis, id est, aereis bracteis in plumarum, aut squamarum similitudinem. Ad quem locum Servius ex Sallustio, Equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnex uerunt. Talesloricae plumatae, de quibus justinus lib. 41. ubi de Parthis, Munimentum ipsis, equisque loricae plumata sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Et Ammianus ubi de iisdem lib. 24. Romani hostem undique laminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, &c. lacessebant. Quomodo de Sarmatis, &Quadis idem habet lib. 17. Loricae ex cornibus rasis, &levigatis plumarum in speciem, indumentis innexae. Inde lux. Statio lib. 4. Theb. vers. 268. aspera plumi Terga Cydonaeâ corythos arundine pulsat. Et lib. 11. vers. 543. altè ensem germani in corpore pressit, Quà malè jam plumis imus tegit inguina thorax Non tam avium usus est, quàm turpissimus abusus ex superstitione invectus, tota augurum disciplina, qui vel ex garritu oscinum, vel ex volatu praepetur: vel De Avibus in Genere. ex pullorum pastu, &tripudio, futura conjectabant.