Latin
99.1 to 99.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nos plumarii vocem putamus patere latiùs; quia respondet Hebraeis Gopo &AUTI quarum prior acupictorem propriè significat, posterior polymitarium, neutra plumarum textorem. Itaque alibi Vulgatus ADT polymitarium explicat, &oppolymitaria, scutulata, discoloria, multicoloria, nusquam plumea, aut ex plumis contexta vestimenta Quòd si plumarius is sit; qui aulaea, aut vestes texit ex plumis, tur Exod. 35. 35: opera plumarii texi dituntur non de pluma, sed de hyacintho, ac purpura, coccoque, &bysso? Cui simile est, quòd Exod. 39. 23. sit Aaroni cingulum de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumariâ. Ut artem plumariam versari palàm sit in textura byssi, purpurae, &c. non plumarum. Cur ergo plumaria dicta? Quia, ut rectè g) Turnebus, species quaedam est solerter acu pingendi, cùm clavi, aut patagia, aut segmenta, aut scu tulae, aut tessellae, sic aliae aliis in veste super assuuntur, ut plumam avium referant, &c. Aut cùm, sine assumento, acupingendo plumae avium referuntur. Neque aliud in Plauti Epidico cumatile, aut plumatile. Unde Nonnus, Vestis plumatilis est clavata, aut ex clavis facta. Et Vopiscus in Carino, Quid lineas petitas Aegypto lequar? Quid Tyro, &Sidone, tenuitate perlucidus, micantes purpurâ, plumandi difficultate per nobiles? Et in Glossario plumarius est ποικίλτης, quâ voce Hebraeum Orokem (unde Hisp. recamar, &Ital. ricamare) Seniores ubique reddunt. Et apud Theodoretum in 2 Reg. Quaest. 28. O DE NAT ὁ μὲν Ακλας γττῶνα καρπωτὸν ἡρμένεσιν ἀντὶ τοῦ καρποὺς ἐνυφασμένους ἔχοντα, οἱ νῶν δὲ ἀὐτὸν καλοῦσι πλουμαρικόν. Aquilas quidem tunicam carpotam interpretatus est, tanquam fructus ha bentem intertextos, quod hodie Plumaricum vocant Quin bracteolis aureis, quibus arma, vel vestes interspersae, plumarum nomen inditum propter similitudinem. Graeci recentiores πλουμμία vocant. Procopius lib. 3. De aedificiis Justiniani, Χιτῶν ἐκ μετάξης ἐγκαλλωπίσμασι χρυσοῖς πάνταχόθεν ὡραισμένοις (ερὲ ὡραῖμένης) α δὴ νονομίκασι πλουμμία καλεῖν Tunica ex serico aureis bracteis undique exornata, quas Plumas vocaresolent. Fasti Siculi, Σχάριον ἔχον χρυσα πλυμμία βασι λικὴ Tunica regio more (plumas sive bracteas) aureas habens. Unde Lucanus lib. 10 Pars auro plumata nitet, pars ignea cocco, Vt mos est Pharis miscendi licia telis. Et Virgilius Aen. lib. 11. Spumantemque agitabat equum, quem pellis aheni. In plumam squamis auroque inserta tegebet.