Latin
126.1 to 126.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 126.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus cùm jam explicata sint quae de aquila dicuntur, super est, ut doceamus quomodo ad Deum haec pertineant. Neque verò res est obscura. Aquila pullos, in nidi sui sordibus torpentes, clangore suo excitat, ut ad volatum provocet. It à Deus Israelitas, miserâ servitute sic oppressos, ut ad liberatio10 nem non aspirarent, verbo suo sollicitavit, ut libertatis assertoribus sibi à Deo suscitatis obsequerentur Aquila super pullos suos se motitat alis expansis. Ita se movet Spiritus super eos, in quos agit efficaciter. Eodem enim verbo Moses utitur, cùm in creatione dicit Spiritum Dei se movisse super aquas. Et vis illa divini Spiritûs Israëlitas, alioqui immorigeros, ad obsequium inflexit. Sed &in eos expandit alas providentiae suae, de quibus Scriptura toties. Ut cùm Ruthii. 12. ea venisse legitur sub alas Dei, ut se obtegeret Et cùm pii dicuntur abscondi, se recipere, canere, &protegi sub umbra, aut in occulto alarum ejus, Pl. XVII. 8. Quod significabat nubes, quae Israelitas obtegebat, Num. xiv. 14. Denique iisdem alis eos gestabat per hoc iter, ut aquila pullos suos, quoties prohibebat à lapsu, aut nè impingerent in via lubrica, &salebrosa, &multis periculis obnoxia. Itaque alibi Deum legas eos portâsse brachiis, ut παιδας ὑπαγκαλίους. Sic Deut. I. 31. Portavit te Dominus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. Et Os. Si 1, 3. Cùm puer erat Israël, dilexi eum, &ex Aegypto vocavi filium meum, &c. Ubi Chaldaea Paraphrais, Et ego per Angelum missum à facie mea deduxi Israël per congruam viam: Γυγθῃ 72. &portavi eos tanquam super brachia. Nempe pio viro dicitur Ps. Xci. 11. Angelis suis mandavit de te, ut te custodiant in omnibus viis tuis. Manibus portabunt te, nè offendas ad lapidem pedem tuum.