Latin
126.5 to 126.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 126.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum, ut in Lege, ita etiam in Euangelio Ecclesiam pullis conferri, quos mater sub alis fovet, &tuetur Sed matrem illam in Lege esse aquilam, &in Euangelio gallinam: &sic adumbrari, ut volunt, diversam administrationem sub utroque Testamento. Unam potentiae, quam exeruit Deus, cùm populum suum forti dextera, &brachio extenso, ex Aegypto eduxit &in terram promissam introduxit. Alteram gratiae, cùm Christus venit humilis, &formam servi accepit &seipsum demisit usque ad mortem crucis. Ita tamen, ut utrobique Dei amor summus eluceat, &cura, quam suorum gerit. Hoc interim agnoscendum est, etiam in Novo Testamento Deum quandoque suos potenter asserere. Proinde ut Ecclesia Judaica, à Pharaone jamjam opprimenda, aquilarum alis subvecta est, &in desertum translata: sic Apoc. xii. 14. Christianae quoque dantur alae duae aquilae magnae, quibus avolet in desertum à conspectu draconis. Cujus figura fuit Pharao, Aegypti Rex, qui &ipse draco vo catur Ezech. xxix. 3. Secundò, per aquilas Angelos significari docet quatuor animalium descriptio in (a) Ezechiele, &Aocalypsi quam alibi explicavimus. Hinc Apoc. viii. 13. ubi vulgò legitur, Καὶ εἶδον, καὶ ἥκουσα ἐνὸς ἀγγέλου πετωμένου ἐν μεσουρονήματι, pro ἐνὸς ἀγγέλυ Hispanicum MSS. optimae notae, &ex eo Complutensis &Plantiniana editio habent ἐνὸς ἀετοῦ. Ita etiam Aretas Commentario in Apocalypseos caput vigesimum quintum. Neque aliter legerunt Syrus &Aethiops. Editio denique vetus, Audivi vocem unius aquilae volantis per medium coeli, dicentis, &c. Et utraque lectio videtur posse admitti: ut una doceat Angelum Johanni apparuisse; altera Angelum illum habuisse aquilae speciem quae Angelo maximè convenit, propter velocitatem, fideles, magni Reges.