Latin
202.1 to 202.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 202.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tum verò solutionem patitur valvarum firmitas interiore calore laxata. Et mox vomentes quae priùs colligata erant, nuda pugna carnes diripiunt, testaceo clypeo non ampliùs instructas. Fatendum interim Plu- 20 tarchum in libro Vtra anim. hoc idem ardeis tribuere, cùm dicit artem aperiendi ostrea deberi τοῖς ἐρωδιων σορίσμασιν· ὅταν γὰρ τὴν κόγχὴν καταπίη μεμυκείαν, ἔνοχλούμενος ἐγκαρτερεῖ, μέχρις ἄν αἰσύται μαλασσομένην, καὶ χαλωταν ὑπὸ τῆς θερμότητος. τότε δὲ ἐκβαλων κεχήνιαν, καὶ ἀπεσπασμήνην, ὄρειλε τὸ ἰδώδιμον, ardearum industriae: cùm enim clausam testam ardea deglutiit, quamvis eam molestè ferat, tamen patitur, donec a calore emollitam &laxatam sentiat, tum verò hiantem &avulsam ejiciens, ex ea esculentum eximit. Et Aelianus libri tertii capite vigesimo quarto, postquàm narravit ciconias proprios cibos evomitos pul lis offerre, si nihil aliud suppetat, quo illos alant, ad dit καὶ τοὺς ἐρωδιης ποιεῖν ταύτὸ καὶ τοὺς πελετᾶνας μέντοι ardeas quoque, &pelicanis idem facere. Sed quod de pelicanis diximus constanti famâ atque omnium sermone est celebratum: cùm valde obscurum sit, quod de ardeis &ciconiis scribunt Plutarchus &Aelianus, neque alios habeat auctores, quod meminerim. Quin ardearim nomine pelicanos à Platarcho intelligi putaverim: quos ardeis multi accensent; quia pelicanus ab ardea solo penè rostro differt, quod in extremo latius habet, &in cochlearis formam. Gesnerus, Viditur sanè mihi pelecanus noster ardearum generi adnum erandus, à quo non tam alio insigni, quàm rostri latitudine, differt. Item, Albertus etiam avem, quam cochleariam vocamus (id est, pelicanum) ardeam albam esse putavit. Turnerus, Albardeolam (id est albam ardeam) si non vidissem in Italia, Anglorum shovelardam (id est, pelicanum) albardeolam ess judicassem. Bellonio quoque libri quarti De Avibus capite quinto Aristotelis ὁ λευκερώδιος (id est, ardea alba) avis est, quam à rostri forma vocant pale poche ou cullier, id est, veterum pelicanum. Plutarchus gitur pari ratione promiscuè sumere potuit ardeas &elicanos.