Latin
202.5 to 202.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 202.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vel, si verum est, ardeam quoque, pelicani instar, testas evomere, ut vult Plutarchus, quidni Hebraeum nomen Nys kaath, à vomitu factum, ardeae cum pelicano potuerit esse commune, cùm sint aves congeneres, atque in tam multis similes Quo dato, planiora erunt haec verba Psaltis, Psal cil. 7. Propter vocem gemitus mei ossa mea carni adhaeserunt, similis factus sum τὸ kaach deserti: fui instar &chos solitudinum. In quibus ratione planctuum &gemitum duabus avibus se confert, nempe τα kath, &ταὶ chus. Unde has aves colligere est habere aliquid querulum &gemebundum. Atque è multis rationibus, quae nobis penè persuadent chos esse onocrotalum haec una fuit, quòd onocrotalus avis est norrendae vocis, quaeque hominis graviter dolentis ululatus egregiè referat. Proinde, ut sibi constet Psaltes, etiam de ave kaath idem est docendum. Quod difficulter fiet, si kaath praeter pelicanum nihil significet, cùm de pelicani voce nihil quidquam repe& Ardeam stellarem. riatur. At, si nomen kaath sit ardeae cum pelicano commune, quod puto esse vero consentaneum, facile erit se expedire. Ardeae enim est clara vox. Homerus clangorem vocat: &Iliad. d.