Latin
203.5 to 203.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 203.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vir doctus in Epistola ad Gesnerum butorium descripens sub onocrotali nomine, Vocem cùm emittere vult, rostrum, quod oblongum habet, vel aquis immergit vel in ripam infigit. Idque facit post Solis occasum, &boatum saepe totam noctem continuat. Indè Italis dicitur trombono à voce tubae: &tarabusa, vel terrabusa, quia terram rostro perforans sonum edit horribilem. Germanica ejus nomina indidem sumpta vide apud Gesnerum. Itaque Beza, Pau, kaath, non malè pro putauro accipiens, Psaltis verba sic reddidit, Te suis au butor semblable Du desert inhabitable. Quod ideò magis miror, quia neminem habuit quem sequeretur: nam Graeci, Hieronymus, &Pagninus pelicanum reddiderant, Munsterus upupam, Arias cuculum, Castalio onocrotalum, &in Lege ibin, Genevenses cormorant, id est, phalacrocoracem. At, inquies, nomine Mis kaath, sive ardeam, aut pelicanum intelligas, quorsum in desertis ponitur, cùm dicitur in Psalmo, Similis factus sum Nep τάτοι τῷ kaath deserti; &Es. XXXIV. II. Et possidebunt illam kaath &ericius, &Soph. ii. 14. Etam kaath, etiam hericius in tabulatis ejus: in quibus locis agitur de desolatione Idumeae, &Assyriae? An aquaticis avibus, quales sunt pelecanus, &ardea, rectè assignatur sedes in locis desertis &inaquosis? Quisquis in Psalmos edidit Commentaria sub Hieronymi nomine, respondet, duo genera esse horum volatilium. 297 Cap. XXV. Variae interpretationes vocis ER, racham. X. 8. Sibilabo ad eos, &congregabo eos. Creditur tilium. Quorum unum in aquis est, &esca ejus pisces nempe avis esse fausti ominis: atque, ut habet Glossa sunt: &unum in solitudine, &esca ejus venenata anitor, cum non stat, sed sedet, &sibilat, a D malia, hoc est, serpentes, &crocodili, &lacertae.