Latin
203.1 to 203.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de ardea dicit quam Pallas pro fausto omine Diomedi &Vlyssi misit noctu ad hostium castra euntibus τοὶ δʼ οὐ ἶδον ὀφθαλμοῖσι Νύκτα δὲ ὀρφναὴν, ἀλλὰ κλάγξαντος ἄκυσαν Hi verò oculis non viderunt noctem per obscuram, sed clangentem audiverunt. Et Philosophus de ardea pella Historiae libri noni capite primo, Τύτων (ἐρωδιων) ὁ πέλλος χαλεπως ἀνάζει τε, καὶ ὀχάνει. κράρί τε γὰρ, καὶ μα ὡς φασιν, ἀφίησιν ἐκ τῶν ὁφθαλμῶν ὀχεων· καὶ τικτε φαύλως ὡς καὶ ὀδύνηρως. Quae sic Plinius libri primi capite sexagesimo, Hi in coitu anguntur. Mares quidem cum vociferatu sanguinem ex oculis profundunt: nec minùs aegrè pariunt gravidae. Sed, quod maximè notandum, ardea asterias, sive stellaris, quae butauras vulgò dicitur avis est mugitûs tam horribilis, ut hâc in parte onocrotalo vix cedat. Quod mirum tacuisse veteres: nisi ad illam referantur haec Plinii libri decimi capite quadragesimo secundo: Est, quae boum mugitus imitantur in agro Arelatensi taurus appellata. Et auctoris Philomelae Inque paludiferis butio bubit aquis Utut sit, hujus avis boatu nihil notius: tamen in rudiorum gratiam, ecce de eo loca recentiorum! Vincentius in Doctrinali libri 16. cap. 151. Butorius est avis sic dicta à sono vocis, &c. Pro cantus vocem horriicam edit. Nec hoc posse dicitur, nisi caput suum aquis immergat, ut intra se densitas elementi conceptam vocem, instar cujusdam tonitru, sonoram reddat. Albertus. Horribilem sonum tanquam cornu edit, rostrum coeno paludis immittens, ut vox in ipso rumpatur ad modum tonitrui. Tamen ad ripas lacuum &paludium desidet, ubi rostrum in aquas inserens tantos edit bombos, ut ad milliare Italicum facilè possit audiri. Bellonius De Avibus libri quarti capite quarto, Cùm in stagni aut paludis ripam incidit, rostro in aquam immisso tantum sonum edit, ut nullus bos possit tam content à voce mugire. Et vicina loca ita personant ut ad dimidiam leucam audiatur. Gesnerus, Rostrum aquae immittere dicitur, &in aquae fundo maximè strepitum ciere, voce contenta instar tauri, quae ad dimidium ferè milliare Germanicum (id est, horae unius itinere) exaudiatur.