Latin
310.1 to 310.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 310.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tamen quae in fine versûs habentur de Sole, Luna, &Stellis, tanquam propriè dicta sic exponit: Prae multitudine locustarum obtegentium coelum, Sel, &Luna convertentur in tenebras, &Stellae retrahent lumen suum: dum lumen in medio nubes posita locustarum ad terram non sinit pervenire. Ità etiam Remigius ir hunc locum, Suâ densitate &multitudine radios Solis solent replere (lege repellere) à terra, &quasi nubes obumbrare. Quod in Aegypto accidisse scribit Onkelos Exod. X. 15. 87 NUDO TV NON N DDUN. Et terrae cooperuit oculum Solis Hocustarum copia:) &terra obscurata est. Ità locustas Plinius Solem obumbrare scribit. Et Historia Saracenica paginâ 98, Anno (Hegirae) CCCxvii tanta in Aegypto locustarum γαυδ σίκ ι Λι multitudo fuit, Gl ος zas &ut impediret radios Solis, ne terram attingerent. Quomodo etiam Entychius Tom. 2. pag. 518. ΘΥ δ χα πρ υ ἐγκαδι είκὴν ἀλλ βλὰ Λιγσ Gρ, A &29. Et cecidit in Aegyptum locustarum multitudo innumera; ita ut Solis radios prohiberet, nè terram attingerent Et Aloysius Cadamustus capite decimo tertio Navigationum, ubi de desertis prope Nigritas; In iisdem etiam regionibus innumeram locustarum multitudinem aërem vidimus inumbrantem: nam ferè singulis tri enniis adventant, &coelum obscurant. Et paulò post. Adeoque sunt frequentes, ut spatio milliarium duodecim coelum inimbrent. Et Thuanus libro octuagesimo quarto, de locustis in Syria; Densae nubis instar, die in media luce ob curato, volitantes, agrum circumqua que depastae sunt. Hinc Marcellus Palingenius in Zodiaco libro octavo, tristesque locustas In morem nebulae nitidum praetexere Solem. Atque eò pertinere docuimus (e) Hebraea duo locustarum nomina quo &exbg: quorum hoc al umbra sumptum illud a velo quod Soli obtendit Quin ob id ipsum coram iis coelos moveri, dicit Joël, id est, coelorum virtutes; ut Matth. xxiv. 29. Cun enim praecipua coeli virtus sit in lumine, quo nobis illucescit: quidni, eo prohibito, atque, ut sic dicam extincto moveri dicatur coeli virtus, adeoque ipsum coelum.