Latin
310.5 to 310.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 310.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Moveri autem terra dicitur, cum homines, terrae incolae, gravi metu, aut subitâ &improvisâ calamitate, concutiuntur. Cujus locutioris exempla ir Scripturis passim suppetunt. Si quis objiciat Prophetae verba, Sol &Luna obscurantur, &Stellae retrahunt splendorem suum non posse ad locustas referri, quae quidem volantes Solem sed Lunam, &Stellas nunquam obscurant, quia non volant, nisi interdiu: Respondebo cum Plinio, id tradidisse priscos Scriptores, non volare eos noctibus propter frigora, ignaros etiam longinqua maria ab iis transire, continua plu rium dierum fame. Oseas capitis decimi tertii versu tertio, ut doceat quàm vana sit eorum gloria, qui idolorum, quae cooel capite secundo. lunt, patrocinio tutos se putant. Erunt inquit, sicut nubes matutina, &ut ros manè abiens, ut palca, quae turbine ex area abripitur, &sicut fumus e fumario. Fi marium ibi est aus arubba, pro quo Graeci legerunt Hae arbe, id est locusta; quia hae duae voces, licet punctis Vocalibus multum differant, ta men easdem habent literas. Indè nata est Graeca versio, ὡς ἀτμὶς ἀπὸ ἀκρίδων, ut vapor ex locustis.