Latin
320.5 to 320.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 320.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sequitur, sonitum alarum fuisse ut sonitum curruum multis equis ad bel Imcurrentibus, sumptum est ex Joëlis capitis secun di verium quinto Tanquam sonitu curruum super mon tium vertice salient, &c. sicut populus validus ad prae lium instractus. Itaque ex locustarum historia petiit hannes quae hactenus observata sunt. Sed jam plura sequuntur his peculiaria. Quorum illud primum esto, quod fumus ille, quo dejiciuntur in terram, ex Acridophagorum voragine non prodit, sed ex abyssi puteo, quae Inferorum est vorago. 2. Quòd neque terrae gramen, neque arbores agri laedunt, sed solum homines, qui non habent Dei signum in frontibus suis. 3. Quòd in caudis habent scorpionum aculeos, quibus homines torquent cruciatu, qui similis est cruciatui scorpionis, cùm percussit hominem. 4. His ad duntur cororae in capitibus auri specie. 5. Et hominum facies. 6. Et muliebres capilli, quae omnes notae in veris locustis desunt. 7. Denique verae locusta Regem non habent, Prov. XXX. 27. At hae Regem habent, eumque non sui generis, sed abyssi Angelum, qui Hebraicè Nat, Abaddo, dicitur, &Graece Ἀπολλύων non Ἀπόλλων, ut habent Syrus, &Aethieps; utrumque à perdendo sumptum. Nam N abid Verbum est ἀπολλύειν &[τος abadden Mysticis. Lib. IV. est ἀπωλεία. Et locustae, si Regem haberent, illi con veniret hoc nomen; quia locustarum proprium est perdere. Hinc foeli. 11. Hebraicè, ἐν τοῦ τοῦ periit agri messis. Et Gracè, Ἀπέλωλε τρύγητος ἐξ ἀγε, Periit ex agro vindemia, à locustis scilicet perdita.