Latin
CAPUT OCTAVUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 321
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hic ut aliae locustae, ita etiam alia perditio intelligitur ab ea longè diversa, quam vulgares locustae inferunt Cujus auctor abyssi Angelus, id est, Diabolus, qui, ipse pridem perditus, in id solum incumbit, ut nos quoque in idem perditionis barathrum devolvat, atque detrudat. Quod cùm faciat locustarum ministerio, quae à Johanne designantur operae pretium esset docere quaenam sint illae locustae, &suis notis illas insignire: sed ab hac disquisitione certis de causis abstinemus jam ad alia transituri.