Latin
343.5 to 343.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 343.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
)Rectè igitur Junius Jud. xiv. 14. Ab acri prodiit dulce. Et in solutione aenigmatis versu decimo octavo, Quid dulcius est melle Et quid acrius est leone? Ut libro quarto Fastorum genus acre leonum. Porrò quia mel non solùm dulce est, sed &ἄρχὴ γλυκασμάτων· indè est, quòd quaecunque vel sunt gustui dulcia, vel animo grata &jucunda, cum melle conferuntur. Sic de Manna dicitur Exod. xvi. 31 Et sapor ejus erat vana IVDB) ut placentae cum melle, id est, mellitae. Cibus enim tam dulcis fuit, ut ab auctore Sapientiae haberi videatur pro ambrosia genere, cum illum vocat ἄτηκτον γίνος ἀμβροσας τροοῆς capitis decimi noni versu vigesimo. Quo ipso nomine mel vocatur à veteri Poëta ἡ δὲ μελισῶν Αμβροσίη, πυκναὶ τʼ ἑτρίνεαι ποπάδες Apum ambrosia, &frequentes placentae pertenues. Ità citat Suidas in Ποπάδες. Et volumen Propheticum Ezeckieli, &Johanni, fuit melle dulcius, Ezech. iii. 3 Apoc. X. 9, 10. Ut mandata Domini, de quibus David, Pal. XIX. 11. Melle dulciora sunt, &distillatione favorum. Et Psal cxix 103. Quàm dulcia fuerunt palato meo eloquia tua, &prae melle ori meo. Divina item Sapientia Prov. XXIV. 13. 14. Fili mi, comed mel, quia bonum est, &favum, qui dulcis est palato tuo. Sic cognitio sapientiae (dulcis erit) animae tuae, si eam inveneris, &c. Et Sirach capitis vigesimi quarti versibus 19, 20. (al. 26, 27.) ipsa de se Sapientia, Accedite ad me, qui mei estis cupidi, &de proventibus meis saturamini: nam memoria mei melle dulcior est, &haereditas mea mellis favo. Graecè, ὑπὲρ μέλιτος κηροῦ, alii κυροῦ, alii κληροῦ, alii κnεὶν, alii κυρίου.