Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 344
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse auctor uno verbo scripserat μελικήρου nempe. μελικῆρος est favus. Vox non exstat in Lexicis, sed in Theocrito legitur Idyll. 20. ἐκ στομάτων δὲ Ἐῤῥεῖ μοι φωνὰ γλυκερωτέρα ἢ μελικήρῳ Ex ore autem fluebat mihi vox dulcior favo. Unde illam potuit desumere Sirachides. Scripsit enim paucis post Theocritum annis, &uterque in Aegypto. Huic conjecturae favent Syra versio &Arabica. Utraque enim satum simpliciter hic habet, non favum mellis. Sed Hieronymus, mel &favum. Ibidem capitis quadragesimi noni versu secundo. fosiae memoria sive mentio ἐν παντι στόματι ὡς μέλι γλυκανθῆσεται, in omni ore ut mel dulcescet. Et de Sponso legitur in Chaldaeo Paraphraste Cant. v. 6. sper in D rho LD27 Verba palati ejus dulcia sunt sicut mel pro Hebraeis, &promon Palatum ejus dulcedi nes. Et de Sponsa Cant. iv. 11. Favum stillant labia tua, mel &lac subsunt lingnae tuae. Sic de Nestore Poëta Iliad. d. versu 249, Τοῦ καὶ ἀπὸ γλώσσης μέλίτος γλυκίον ῥεὲν ἀυδὴς E cujus lingna melle dulcior fluebat vox. Et Theocritus Idyll. 8. Κρεισσον μελπομένῳ τε ἀκύειειν, ἢ μέλι λόσχειν. Praestat te canentem audire, quàm mel lingere. Et Moschus de Amore Idyll. 1. ὡς μέλιφωνὰ Vox illi (dulcis) ut mel. Quod de meretrice Solomon Prov. V. 3. Favum stillaut labia extraneae. Et de Glaucia Statius in Epicedio, libro secundo Sylvarum, penitusque loquentis Hyblaeis vox mixta favis. Hinc passim in Pindaro (n) μελιγάρυες ὕμνοι, &(o) (a) Olymp μελίφθογγοι ἀοιδαι. Et, in Illustrio, Sophocles Tragicus istm. 2 μέλιττα ἐκαλοιτο διὰ τὸ ἡ δυ, apis vocabatur propter (c) Ism. carminis suavitatem: &Xenophon apud Suidam Αττικὴ μέλιττα, apis Attica. Et in Aristophanis Avibus ὥσπερ ἡ μέλιττα Φρυνιχος ἀμβροσίων Μελέων ἀπιβόσκετο κάρπον ἀνεῖ, φέρων γλυκείαν φδὰν Vt apis Phrynichus (Comicus Poëta) ambrosiorum