Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 346
Unproofread scanNot analysed yet
Mellis usus in potu commendari videtur his NchePars secundmiae verbis in versione Hieronymi capitis octavi versi decimo: Ite, comedite pinguia, &bibite mulsum. Ita est in Hieronymo. Mulsum autem est δινόμελι, id est, potus ex vino &melle confectus. Hujus confici endi rationem accuratè docent Dioscorides libri quinti capite octavo, Palladius libri undecimi capite decimo septimo, &auctores Geoponicon libri octavi capite vigesimo quinto, Plinius quoque obiter libri vige simi secundi capite vigesimo quarto. Nec Talmudicos id praeteriit in Tractatu De Idololatria cap. 2 fol. 30. a. ubi ad quaestionem. Quid sit DUN ἐινόμελι respondent esse 172θρι ὑλτι [vinum &mel, &piper, simul mixta, &temperata. Qua tamen descriptio potiùs ad conditum pertinet. Quae rit denique Macrobius Saturnalium libri septimi capite duodecimo cur ex recenti melle &vetusto vino mulsum optimè temperetur. Est etiam in Poetis frequens mulsi mentio. Plautus in Persa Scenâ tertiâ,