Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 346-2
Unproofread scanNot analysed yet
Commisce mulsum, struthea, colutheaque appara.
Et in Sticho Actûs secundi Scenâ primâ,
Quot potiones mulsi quot autem prandia:
Horatius libri secundi Satyrâ secundâ,
Sperne cibum vilem, nisi Hymettia mella Falerno
Nè biberis diluta.
Et Satyrâ quarta
Aulidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose; quoniam vacuis committere veni.
Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius.
Virgilius libro quarto Georgicon
Dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum
Et liquida, &durum Bacchii dormitura saporem.
Id est, apta mulso (inquit Servius) quia majores
vina asperrima mellis dulcedine temperabant. Martialis libri quarti Epigrammate decimo tertio
Tam bene rara (a) suo miscentur cinnama nardo
Massica Theseis tam bene vina favis.
Et libri decimi tertii Epigrammate 108,
Attica nectareum turbatis mella Falernum,
Misceri decet hoc à Ganymede merum
Corippus libro tertio,
Fusca dabant fulvo Risattica vina metallo,
Quae natura parat liquidi non indiga mellis