Latin
357.5 to 357.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 357.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad vespas rectè refertur, quae à Deo impulsae omnes terrae Chanaan latebras ruspabantur &rimabantur, ut miseros incolas infestis persequerentur aculeis. Sed quomodo ad terrorem animi possit id pertinere, nullus video. An terror animi pervadit angulos, ut fodicet ibi latentes? Itaque Angustinus, cui vespae in Exodo, &Josua, sunt animi terrores, hunc locum reliquit intactum. Denique in Metaphoricum sensum ea non sunt detorquenda, quae simplicem admittunt, ut loci, in quibus versamur. Quos si ad literam interpreteris, nihil poterit objici, quod habeat veri speciem. Nam frustra est, quòd aiunt nusquam in Scriptura narrari, quando &in qua pugna, haec gesta sint. Neque enim id opus fuit, cùm forasse, toties gesta sint, quoties in Chananaeos à Josua, Deo favente, pugnatum est. Itaque satis fuit id in genere referri, nè toties repetendum esset, quoties Israëlitae novas pugnas inierunt. Praeterea quis nescit à Sacris Scriptoribus obiter multa referri, locique &temporis circumstantiis planè suppressis quae tamen eo modo, quo narrantur, gesta credimus, &absque ulla Metaphora? Sic Gen. xlviii. 22. Josepho dat Jacobus agri partem, quam Amorrhaeo armis eripuerat. Id quando, aut quâ occasione, Jacobus praestiterit, nusquam narratur. Gen. XXXVI. 24. Ana. Efavi socer is esse dicitur, qui patris asinos in deserto pascens Emaeis (a) occurrit, id est, cum iis decertavit, cujus certaminis alibi nulla mentio. Deut. ii. 9, 10, 11. Moabitae Ar Emaeis, &Idumaei Seir Horaeis leguntur eripuisse. Sed quo tempore, &qui bus ducibus, id factum sit, nusquam legas. Philistaeo rum arioli 1 Sam. vi. 5. jubent illos facere imagines murium, qui terram devastaverant.