Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 358
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus mu ribus antea nè yed quidem in Hebraeo textu. Unde tamen nemo colligat veros mures non intelligi, sec Allegoricè haec sumi. Aliter respondet doctissimu Masius in Josuam, nempe immissas fuisse vespas ante Israelitarum in Chananaeam adventum ac proinde in libro Josuae non memorari, in quo solùm ea referuntur, quae sub Josuae ductu gesta sunt. Sed haec responsio nodum non solvit, quia non satis vera est, Neque enim solùm praecesserunt, sed &Israëlitis successerunt vespae à Deo in Chananaeos immissae Quod palàm docent haec verba Mosis Deut. vii. 20 Vespam mittet Dominus Deus tuus in eos, donec pereant hi, qui superfuerunt, &à facie tua absconditi sunt At, inquiunt, vespas quis credat horum locorum incolis tam fuisse infestas, ut indè migare coacti sint atque alias sedes quaerere? Quasi non idem saepe ac ciderit, aut quidquam in Historiis occurrat frequentiùs, quam hujusmodi bestiolas haec vel illa loca, fu gatis incolis, desolâsse. Ita quidam populi circa Paeo niam &Dardaniam à ranis divexati regionem deseruQuod referunt Athenaens libro octavo ex erunt. Heraclide Lembo: &ex Phanca Eustathius inlibrum primum Iliados. Et populos illos Aphtaritas, vel, quod idem est, Autariatas appellant Agatharchides libro quinto, &Diodorus libro tertio, &Aelianus libri decimi septimi Historiae capite quadragesimo primo, ubi eos perperàm Indis adscribit, sed librarii errore, ut alibi dicetur. In Gallia quoque idem accidit Plinius libri octavi capite vigesimo nono, Marcus Varro auctor est ab ranis civitatem in Gallia pulsam. Et Abderites Thraciâ. Justinus ex Trogo lib. 15. Cassander ab Apollonia rediens (incidit) in Abderitas