Latin
366.1 to 366.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 366.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
seu Asilo. lis, eas ab armento abducit, &de caetero ad praecipitem cursum quacunque via fert incitat. Et Theophylactus Oestrum parvae cujusdam muscae species est, quae simulatque vitulum vel bovem momorderit, adeò cum in rabiem adigit, ut sursum ac deorsum cursitans interdum per praecipitium feratur. Graeca non sunt ad manum, in quibus si scripsit oestrum esse μψας μικρας εἴδος, magno errore id fecerit, cùm sit μὴ α μεγίστη, it Aelianus atque alii testantur. Sed fortasse scripserat εἶδος μὴ ας μακρας, quod mutatum in μικρὰς Aut πονηρας, pravae, quod mutatum in parvae Jam, ut veniamus ad rem, quamvis in Hebraeo textu de oestro nulla sit mentio, non malè Graeci interpretes rebelles Israëlitas παροιστρεῖν dicunt, id est, more bovis oestro perciti, omni Legis jugo excusso, &spretis monitoribus, per avia ferri praecipites, tanquam de propria salute non ampliùs sollicitos. Id enim Prophetae volunt, utroque loco, quo vox παροισρεῖν ab illis adhibita est. In priore scilicet Deus, Ezechielem ad gentem rebellem mittendum ita compellat capitis secundi versu sexto, Fili hominis, ab iis ne timeto, &ab illorum verbis ne metuito, quia rebelles sunt, &spinae tecum, &cum scorpionibus habitas. Rebelles Hebraicè sunt Da, sarabim, quae vox in Hebraea textu alibi nusquam extat, sed ex Chaldaea lingua facile explicatur quâ AD, serab rebellare, &renuere est, (270 sarban, rebellis, ni 3zio farbanuth, rebellio. Nec Aegyptiis fuit ignota vox. Nam in Aegypto Sarabaitas indè vocabant Monachos quosdam, qui, omnis disciplinae jugo excusso, suo arbitratu vivebant, quasi Renintas dixissent. Ita enim vocem explicant veteris aevi scriptores. Cassianus, Collationis decimi octavi capite quarto, Tria sunt in Aegypto genera Monachorum quorum duo sunt optima tertium tepidum, atque omnibus modis evitandum. Primum est Coenobitarum, &c. Secundum Anachoretarum, &c. Tertium reprehensibile Sarabaitarum, &c. Et capite septimo, Ab eo quòd semet ipsos à Coenobiorum congregationibus sequestrarent ac sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt. Aucto Sermonum ad fratres in Eremo sub Augustini nomine Sermone vigesimo nono, Solâ voce paupertatem &abstinentiam praedicant, sed digito suo non cogitant ea movere. Corpora despectis vestibus tegunt foris ostendunt, sed intus ad carnem purpurâ induuntur. In cinere praedicant se jacere, sed excelsa palatia non despiciunt. Angelicam faciem foris ostendunt, sed lupina corda eos habere non dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobis scripsit pater Hierony.