Latin
366.5 to 366.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 366.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
mus, quorum genus est omni affectu vitandum. Regula Benedicti capite primo, Tertium verò Monachorum teterrimum genus est Sarabaitarum, &c. Pro lege eis est desideriorum voluptas. Cùm quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum: &quod noluerint, putant non licere. Isidorus De Officiis capite decimo quinto. Quod semet ipsos à coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluntates, Aegyptiorum lingnâ Sarabaitae, sive Renuitae, nuncupantur. Odo Cluniacensis Collatione tertiâ in persona Monachorum sui temporis, Nos miseri non sumus, Monachi, ut falso nominamur: sed Sarabaitae, id est, Renuitae, qui jugum regularis disciplinae renuimus. Eodem sensu vocem ea sarabim usurpat Ezechiel pro iis, qui renuentes jugo Dei se submittere, &propriis affectibus indulgentes, extra praescriptum Legis iter in transversum abripi se sinebant. Hinc Septuaginta; Nè timeas ab iis, &c. διότι παροιστρήσεσιν, quia tanquam oestro agitati insanient ferentur in praeceps: quod vim vocum DIOD 13 satis exprimit, Alter locus Os. iv. 16. Hebraicè sic habet 17 Vt juvenca refractaria, refractarius fuit Isract. Nam AB, sarar, ferè idem Nn 2 est Probatur 2, esse Cynomyiam. LibIV.