Latin
CAPUT UNDECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 51
Unproofread scanNot analysed yet
Imbecillior enim est humani oculi acies, quàm ut ad SCCL stadia possit penetrare, quae faciunt horarias leucas plus LII. Utut sit, tam in hujus freti trajectu, quàm in reliquo itinere, miram emicare gruum industriam tradunt veteres. Plinius Pontum transvolaturas saburra tabiliri asserit, &,cùm medium transierint, abjeci lapillos è pedibus, cùm attigerint continentem gutture arenam. Id est, tum demùm non jam lapillos sed arenam etiam evomi. Quod Solinus disertiùs, Nè pergentibus ad destinata vis flatuum renitatur, arenas devorant, sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur. Et paulò post, Cùm contra medium (pontum) adventasse se sciunt, scrupulorum sarcinâ pedes liberant. Ità nautae prodiderunt, compluti saepe ex illo casu imbre saxatili. Arenas non priùs revomunt, quàm securi sedis suae fuerint. Cassiodorus uoque horum lapillorum ita meminit Variorum libri quarti Epistolâ quadragesimâ septimâ, Grues pelagus transiturae, parvos lapillos ancis pedibus amplectuntur, ut nec earum levitas nimio vento rapiatur nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. Scholiastes Aristophanis in Avibus, &ex eo Suidas diversa planè de causa lapillos istos à gruibus gestari &projici putant: nempe, ut ex cadentis sono sentiant πότερον ἐπι γῆς ἢ ἐπι θαλάσσης φέρωνται· καὶ εἰ μὲν ἐπὶ αλάσσης ἥκοι ὁ λίθος ἀνύουσι τὴν ὁδὸν· εἰ δὲ ἐπὶ γῆς, ἀναπούονται, an supra terram, aut supra mare ferantur si autem lapis in mare deciderit ire pergunt; at si in terram quiescunt. At Maximus Tyrius Oratione quadragesimâ grues hunc lapidem asserit in ore pro laburra gestare. Οὐ πρότεων, inquit, ἀνίπταται, πρὶν ξυλλάσῃ λίθον τῷ στόματι, ἐρμα μὲν εἶναι αὐτῇ πρὸς τὴν πτησιν, ευλακὴν δὲ πρὸς σωτηρίαν: Non antè volat quàm lapidem rostro susceperit, ut firmamentum ad volatum ipsi sit, &ad salutem custodia. Neque aliter Nonnus Dionysiacon libri quadragesimi versu 521. Αι στομάτων ἕκτοσθεν ἀεσσήτερα κελεύθου Αᾶαν ἐλαφείζουσι κατάγρεα, μήποτε κείνων πταμένων περὰ κούρα παρακλάγξειεν ἀήτης Quae in ore auxiliatorem viae gravem lapidem ferunt, nè quando ipsarum volantium alas leves aberrare faciat ventus. Et Phile capite decimo, Τις ἔρμα ποιεῖ τῇ γεράνοις τὰς λίθος, Ας ἐγκαθειργνύουσι τοῖς παριθμίοις Πρὸς τὰς ὑπος γῆς ἐμβολὰς τῶν πνευμάτων, Quis fecit, ut gruibus pro saburra essent lapides, quos