Latin
CAPUT UNDECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
aucibus includunt ad ventorum impetus, qui sunt super terram? Malè legunt ἀμβολάς. Id enim ex his Aeliani sumptum, Αἴθον δὲ ἑκάστη καταποῦσα, ὡς ἔχιν καὶ δεῖπνον, καὶ πρὸς τὰς ἐμβολὰς τῶν ἀνέμων ἔρμα, περῶνται τοῦ υετοικισμοῦ. Vnaquaeque, lapide vorato, quem &coena &saburrae loco habeat, adversus ventorum impetus migrationem aggreditur. Alii hunc lapidem auri indicem esse dictitant. Idem Aelianus libri tertii capite decimo tertio, Τέρανος δὲ λίθον ὀνπεροῦν καταπίνει πιτομένη ὑπὲρ τοῦ ἔχειν ἔρμα, χρύσου βάσανὸς ἔσιν Lapis quem volatura grus pro saburra devorat, est auri index. Itaque Phile vocat Αίθους κριτινὰς τοῦ χρυσοῦ τοῖς ἔμποροις lapides mercatoribus auri indices. Sed hoc commenrum ita refellit Aristoteles, Historiae animalium libri octavi capite duodecimo Τὸ δὲ περὶ τοῦ λίθου ψες δός τι λέγεται γὰρ ὡς ἔχουσιν ἔρμα λίθον, ὃς γίνεται χρῆσιμος πρὸς τοὺς τοῦ χρυσοῦ βασάνους, ὅταν ἐκπέσῃ. Quod de lapide narrant falsum est; lapidem nempe eas pro sabura habere, qui cùm deciderit, utilis sit ad auri probationem. Sed, si hoc sit commentitium, erunt fortasse, veriora, quae jam sequentur. Mirus est inter illas concentus, consensusque, mira animorum concordia. Plinius, Quando proficiscuntur, consentiunt. Solinus, Concors cura omnium pro atigatis, fatigatis, adeò, ut, si quae defecerunt, congruant universae lassatasque sustollant, usque dum vires otio re cuperentur. Ubi nota congruendi verbum, à gruibus sumptum, de gruibus propriè usupari, unde ad alia transfertur. Festus, Congruere dictum est à gruibus quae non se segregant, sive cum volant, sive cùm pascunt. Ità ingruere est gruum instar magno agmine irruere.