Latin
558.1 to 558.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 558.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Animalia aquatica fabulosa, Illius maris hunc morem esse, atque id semper accidere per certa temporum intervalla. Constat agi de mari Balthico in Aestiis circa Dantiscum &Regimontium, ubi quandoque succinum in littora, fluctus propellunt; ita ut absque ullo labore possit à quovis colgi. Et quamvis etiam alibi proveniat succinum. Germanici tamen succini ea est copia &nobilitas, ut aliorum famam obscuret. Proindè sunt è veteribus qui praeter Germanicum succinum aliud nullum agnoscunt. Tacitus (k) ubi de Aestiis, Soli omnium, succinum, quod ipsi glessum vocant, inter vada atque n ipso littore legunt. Theodoricus (l) iisdem gratias agens propter succina dono data, Hanc levissi mam substantiam, &c. ante omnes homines patriâ vestrâ offerente suscipitis. Verissimile est olim in Balthici maris insulis &peninsulis hoc bitumen exsudasse: Ita enim multi veteres. In his Diodorus Galliae nomine latiùs sumpto, ita ut Germaniam etiam complectatur: Τῆς Σκυσίας τῆς ὑπρ τὴν Ταλατίαν, τʼ ἀντικοῦ νῆσός ἐστι πελαγία κατὰ τὴν ἀκεανὸν ἡ προσαγορευομένη Βασιλεῖα, εἰς τούτὴν ὁ κλύδων ὀκβάλλει δαψιλὲς τὸ καλούμενον ἢλεκτρον. Ex adverso Scythiae quae supra Galliam, insula in Oceano est Basilia dicta, in quam quod electrum vocant, fluctus abundè ejicit Et multò antè Pytheas à Guttonibus (seu Gothis) Germaniae gente, aestuarium accoli scripserat Mentonomon nomine, stadiorum sex millium, ab hoc diei na vigatione insulam esse Abalam (Basiliam legit Cluverius, quam eandem esse vult cum Suecorum peninsula Scardinavia) Illo verò fluctibus advehi &esse concreti maris purgamentum. Incolas pro ligno adionem uti eo, proximisque Teutonis vendere. Huic &Timaeus credidit, sed insulam Baltiam vocavit (a qua fortè mare Balthicum.) Et Mithridates in Germaniae littoribus esse insulam asserit, vocarique cam Oserictam, cedri genere sylvosam, inde (succi. num) defluere in petras. Et Xenocrates, vocari à Scythis, (id est, populis supra Germaniam) sacarium quoniam &ibi nascatur. Haec apud Plinium libri trigesimi septimi capite secundo, ubi post aliorum sententias suam quoque proferens, Certum, inquit, est gigni in insulis Septentrionalis Oce ani, &à Germanis appellari glessum.