Latin
558.5 to 558.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 558.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque &à nostris, unam insularum ob id Glessariam appellatam Germanico Caesare ibi classibus rem gerente, Austraviam à barbaris dictam. Sed &Tacitus, in Occidentis insulis; Et Cassiodorus, in interioribus in sulis Oceani Septentrionalis. Tamen in Herodoto longè antiquiore legas in extremis Europae finibus Πειδανὸν ναλέεσθαι πρὸς βαρβάρων ποταμὸν, ἐκδίδοντο ὲς θάλασσην τὴν πρὸς βεριὴν ἄνεμον, ἀντὸ τευ τὸ ἤλεκτρον φοιτᾶν λόγος ἔιν, fluvium quendam Erida lium nomine in Septentrionalem Oceanum exire, unde electrum vinire fama est. Et Dantisci natus Cluve rius Eridani nomine Redaunum vel Radarnum amnem intelligit, qui Dantiscum praeterlapsus sub ip sis oppidi moenibus, tertio à mari milliari in Vistulam amnem influit. Nempè Graecos vocis barbarae lonum emollientes ex Radauno vult Eridanum fecisse, quod Attici fluvioli nomen est. Atque id qui 60 dem poterat ferri. Sed in eo errarunt longè gravius, quòd flumen Germanicum è Venedico sinu in Veneticum transtulerunt. Quid quòd Vencticum illud flumen asserit Philostratus (m), quâ viâ non satis scio, ἀτόγειν τοῖς ἐν Σκελίῳ βαρβάροις τὰ των ἀγεῖρων ψήματα, deferre ad barbaros Oceani accolas populorum ramenta, id est, electrum, quod Phacthentis sorores in arbores populos mutatas lachrymas fundere fabulantur. Sic apud Apellenium libro quarto Argonant. Rhodanus cum Eridano fluvio electri fero confluens, τῇ μὲν τʼ ἐπερείγεται ἀκτὰς Ωκεάνῳ, τῇ δʼ αὐτε μετʼ Ἰορίην ἄλα βάλλει, &c. &de ambaro. Lib. VI.