Latin
56
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
τείνασαι πέρυγας ὥσπερ ἐστικ, φέρονται διὰ τοῦ ἀέρος ἐυθυ τῶν Σκυθων γῆς Grues per aestatem ex Aegypto abscedentes, quia calorem pati non possunt, alis velorum instar expansis, per aërem ad Scythicam plagam rectà feruntur. Proinde aestatis advenas vocat Plinius. Quod ita accipio, ut aestatis nomine etiam ver intelligam. In haec Theocriti Idyll. 10. Ααιξ τὴν κύτισον, ὁ λύκος τὸν αἴγα διώκει, A γέρανος τʼ ὀρότρον, Capra cytisum, lupus capram sequitur, grus aratrum, sic habet Scholiastes, Ἀρχομένου γὰρ σπόρου αἱ γέρανοι φαίνονται, Sementis enim initio grues apparent. Quod non capio, quia sementis tempore non veniunt grues, sed migrant. Gruum enim migratio in Autumnum incidit, qui est sationis solemne tempus. Virgilius libro primo Georgicorum, Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem, Exercete viri tauros, serite ordea campis Ad quae verba Servius. Dicit frumenta serenda esse Autumnali tempore. Itaque nugatur Graeculus, à quo haec Scholia scripta sunt. Huic proinde Aristophant. est διαῤῥήδὴν oppositus. Is enim in Avibus nos jubet. Σπείρειν μὲν ὅταν γέρανος κρώζουσʼ ὡς τὴν Λιβύην υεταχορῆ Seminare cùm grus clamans in Libyam migrat. Quod Scholiastes observat sumptum esse ex Hesiodi Operibus versu 4. 6. Φράζεσθαι δʼ ετʼ ἂν φωνὴν γεράνου ἐπακούσης. Υψοθεν ἐκ νεφέων ἐνικυσια κεκληγίης, Ἡτʼ ἀροτοῖό τε σημα φέρει, καὶ χείματος ἄρην Δικνυει ὁμβῆρου Adverto, cùm migrantis gruis vocem audiveris ex alto