Latin
56
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 56-3
Unproofread scanNot analysed yet
in nubibus quotannis clangentis, quae arationis signum edit, &hyemis imbre ferè tempus indicat Ex iis, quae de gruum migratione dicta sunt, constat eas à Propheta in prudentiae naturalis exemplum non immeritò proponi. Hirundo, inquit, &grus custodierunt tempus adventus sui: at populus meus non novit jus domini. Proinde Philosophus (Hist. lib. 9. cap. 10.) migrationis gruum historiam ita orditur, Φρόνιμα δὲ πολλὰ καὶ πεὶ τὰς γεράνους δοκοι συμβαίνεν A gruibus quoque videntur multa prudenter fieri. Et τὸ κυβερνητικὸν gubernandi artem ab iis homines didicisse contendit Aelianus Hist. lib. 3. cap. 14. Et Mercurium Cassiodorus, Palamedem Philostratus grues pro magistris habuisse volunt. Proinde apud Aegyptios grus vigilans, ut Horus auctor est, cautum hominem, &grus volans ἄνθρωπον ἐιδότα τὰ μετέωρα hominem sublimium rerum peritum significabat. Et apud zurkeja, id est, gruem, exponunt, quamvis ordine apud Arabes vulganon suo, ut suprâ notavimus.