Latin
10
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cum loquentibus phaenomenis realitas effluviorum in magnete abunde pateat, dispiciendum nobis saltem erit, cujusnam illa, positis ac probatis magnetis partibus, sint naturae? Quod autem aequali gaudeat volatilitate cum sulphure, invenies nihil. Quid inde, inquis, si vel maxime adsit sulphur? declarandum ergo mihi erit, quod sulphuris essentia ita sit comparata, ut hos vel similes effectus edere valeat, vel per se vel aliis juncta. Quis, quaeso, nescit, sulphur continuo emittere effluvia naribus non solum percipienda, sed &dum se latius longiusque extendunt, alia afficientia corpora? multo minus iis ignotum esse poterit, qui, quando argentum in fila ductum vel folia redactum tractant vel asservant, à sulphuris crudi praesentia nigredinem contrahere idem, cum damno saepe suo experiuntur, quod &de magnete, si super eundem ducantur fila argentea, dixi supra. Multo hoc contingit magis, si vel tantillum ejus accendatur, tunc quoque penetrat in vasa argentea crassiora, cistisque inclusa. Admoveas saltim sulphuris quoddam frustum manu auribus, &carbonum ardentium modo crepitabit, ac si quid ex eo exiliret. Affrices tantum ad pannum sulphur crudum &limat. ferri trahet oppido. Quid inde? dicis, nonne mastix, succinum, cera sigillaris &sic porro leves quasdam res eodem modo ad se rapiunt? nonne magnes absque omni prius instituta frictione vim suam exhibet &c? Ne morae sis impatiens, quaeso, è longinquo saltem probare nisus sum, effluvia magnetica sulphureae potissimum esse naturae, eoque magis, cum nihil demonstrari possit, ex magnete, quod tam subtilissimae sit indolis. Ferrum enim &silex intermixtus, tanquam fixa ac crassa corpora simile quid praestare, nullo experimento poterunt. Regeris, crassa satis sunt sulphurea haec effluvia, vixque concipi potest, quo pacto corpora talia e. g. vitra &c. permeare possint. Nonne autem radii solares aeque penetrant eadem, &tamen terreos eosdem testatur Beccher in phys. subterran. p. 92. allegando Dygbaei experiment.