Latin
9
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si millies extremorum figuram mutaveris, serreum quoque filum polorum ratione immutatum iri, recipio, vid. Kergerus in suo tract. de Fermentatione. Quae autem efflagitet necessitas, omnium philosophorum aut physicorum in medium proferre hypotheses, non video. Partium potius nostrarum erit, in genuinas magnetis causas curatius paulo inquirere. Quod neutiquam absque exacta naturae ejusdem inquisitione fieri posse, extra omnem dubitationis aleam est positum. Est igitur magnes lapis nigricans, plus minus durus, constans ex ferreis, sulphureis &lapideis partibus, attrahens ferrum, convertens se septentrionalem polum versus, quas proprietates etiam communicat cum mundo ferro. Sicuti priores ejusdem qualitates sensus nostros feriunt maxime; ita &reliqui aliis sese modis produnt manifesto. Cum enim hic cum ferro in eadem nascatur minera, mediante fusione per ignem in ferrum perfectum largiter abeat, ac spritus (solutus &chrystallisatus aeque ac limat. o verum (B) 6 exhibeat, non potest non quoad substantiam, texturam &colorem maxime cum illo convenire, nisi quod magnes purum magis ac perfectum ferrum jam possideat. Ein guter Magnet siehet wie gediegen Eisen aus. Imo cum trahat seipsum inprimis pulverisatum, trahit non nisi ferrum. De sulphureis vero &lapideis ejus partibus certiores reddimur cum visu, cum vix inveniatur ferri minera, quae non sulphur copiose habeat admixtum. Also findet man auch in denen allermeisten rohen Magnet-Steinen Schweffel-Kieß eingesprengt, tum odore, cum quoties igni aut admovetur, aut calcinatur magnes, toties sese manifestat sulphur cum exhalatione coerulei coloris ex eodem. Cumque affirmante Schwimmero in Tract. Phys. non totum id, quod magnes dicitur, magnes sit, nec totus lapis serrum trahat, sed magnetis substantia in lapide suo quasi per venas dispersa sit, sicut &alia metalla raro sola &pura sunt, nemo lapideas ejus portiones inficiabitur. Quibus praemissis, propius paulo accedere ad scopum nostrum licebit.