Latin
5
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 5
Unproofread scanNot analysed yet
Semper enim polo contrario affrictus perficitur in acu magnetica. Si ex orichalco conficiatur acus magnetica, &uni extremitati frussulum chalybis apponatur, affriceturque eadem extremitas polo septentrionali magnetis, vertet se septentrionem versus, cum orichalcum liberum progressum effluviorum magnetis impediat. Eodem nititur fundamento, experimentum sequens satis curiosum, perpetuum quasi mobile physicum sistens: Perficiatur scil. acus una, aut etiam duae in forma crucis magneticae, more consueto, hac tamen lege, ut ex duobus aut quatuor frustis chalybis sit composita, centrum autem perforatum, quodque quiescit in alio chalybis frustulo, ex orichaleo sit confectum, adeo, ut extremitates ferreae se non ob interpositam orichalco portionem attingere possint, frustulum vero orichalci ant chalybis, in quo quiescit, probe sit acuminatum, quo eo facilius moveri queant in eodem. Acus utraeque aut quatuor extremitates unico saltem magnetis polo affricentur, hoc modo fit, ut continua serie se movens, nunquam sere quiescat, sique vel maxime videatur quietura, movetur tamen rursus de novo, atque jucundum satis praebet de novo spectaculum. Effluviis pari modo debetur magnetis quod filum argenteum si superinducatur eidem, nigrescat. (es läufft an) Ferrum aeruginem facillime contrahere, magneti applicatum, tametsi humiditate quadam minime attactum fuerit, testatur Boëtius de Boodt, &nos ipsi experti sumus non simplici vice. Virtus haec megnetis non solum conservatur, sed augetur quoque mirifce, si applicetur eidem ferrum. Sique proinde absque ferro vix drachmam aenam trabat, armatus eodem multas trahit uncias. Contra antum ea, ubi in libero aëre absque ferro fuerit suspensus, virtutem hanc suam incredibili pene modo amittit. Eodem pacto destruitur in suis viribus, quando non integre servatur, sed in pulverem redigitur, aqua humectatur, rubigine afficitur, igne aduritur, terrae mandatur, aceto infunditur, fumo mercurii vivi secunduni Rolfinc. afficitur, aut si fuerit vetustior.