Latin
6
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 6
Unproofread scanNot analysed yet
Possent forte plures adhuc superesse aliis notae seusiones, quarum hic mentio facta fuit nulla, sufficere tamen nobis poterunt recensitae, cum multarum vigiliarum ac improbi laboris opus sit, omnes, quotquot existunt, proferre. §. VII. Quemadmodum vero exiguum invenies numerum, circa horum phaenomenorum existentiam aut veritatem dissentientium; ita eorum videbis majorem, si inquirenda eorum fuerit causa. Alius euim cum quaerat eandem in coelo, alius in terra eandem esse positam, alius in utrisque aut alia satis interdum obscura re consistere opinatur. Non desunt, qui à stellis polaribus virtutem quandam occultam in eum derivari, dicunt. At enim vero cum non tam polos coelestes, quam potius terrestres versus vergat, cumque non exacte aut, directe convertatur polum versus, sed plus minusve diversis temporibus &locis declinet, dubitandum merito esse de asserti hujus veritate, arbitror, ut alias praeteream rationes, hanc ipsam sententiam declarantes manifesto absurdam. Alii, cum ex causis apertis naturam hujus lapidis deducere arduum ducant opus, malunt, veluti omnes res, quae sensus nostros crasso modo non afficiunt, ita inprimis nostrum magnetem ad spirituales &occultas magis qualitates relegare. Ita Franciscus tertius de Lan. p. 373. §. 19. vim ejus constituit in solis spiritibus magneticis, qui ex ipso effluant. Verum, tametsi is ego non sim, qui omnem eidem formam specificam denegare sustineam, cum, quemadmodum aliae res, ita &magnes eadem gaudere, caeteris paribus possit, hoc saltim volo, quod in rebus physicis, hanc solam allegasse, cum inprimis aliae nonnunquam concurrant res, quae magis, salva &hac, ad liquidum phaenomenorum rationes perducere queant, non sufficiat. Dari vero ejusmodi quid in nostro magnete, quod non saltem formam, speciei propriam, sed &alias simul innuat causas, non potest esse illi obscurum, qui considerat, eundem vel levissimis rebus posse alterari, veluti contingit, si pinguedine aut cera obducatur, aut in pulverem redigatur, aut calori admoveatur. Quam trituram seu oblinitionem pororum tam magnetis, quam corporis, per quod agere debet, &c.