Latin
7
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 7
Unproofread scanNot analysed yet
qualitates has intentionales seu spirituales destruere posse, vix mihi persuadeo, ut de ponderositate effluviorum horum, quae in accurata acn observari poterunt, praecipue si unica saltim extremitas fuerit affricata magnete, aut levitate, quam ex communicatione frequentissima virtutis suae cum ferro contrahit, nulla faciam verba. §. VIII. Phaenomenorum horum causam in terra quaerere alios, dixi. Situm enim, quem in terra ac minera sua habuit, eundem appetere semper, uti res, nisi impediantur, aliae, statuunt. Sicuti autem de rebus aliis haud fide semper dignam relationem afferre, in viribus nostris positum est; ita pariter de magnete nostro res nondum evicta est. Sique etiam ita experientia teste contingat, nondum tamen ratio fuit reddita ulla hujus phaenomeni. Cum autem realia effluvia, nunquam non emanantia ex magnete, non possint esse varias ob rationes aliis, inprimis ex recentioribus dubia, in utrisque coelo, puta, &terra causam eorundem investigavêre. Quapropter non veriti sunt, terrae polos, poris &fibris parallelis à septentrione austrum versus tendentibus pervios sibi concipere, adeo, ut materia coelestis subtilissima per eosdem rapidissime fluere queat. Eosdem polos &poros magnetem, tanquam genuinum terrae filium &ferrum in visceribus terrae generatum, polis &poris terrae correspondentes &transeunti materiae coelesti accommodatos acquirere &retinere, per quos etiam, extra terram, continuo transeat, ajunt, si igitur eosdem inveniat materia haec subtilis in magnete obliquos, aut à recta linea abeuntes, eundem in libero aëre suspensum vel aquae innatantem tamdiu premere, donec transitum liberum eidem concedat ferunt. Adde &hoc, quod ex eorum opinione, pori globi terraquei, magnetis &ferri à parte boreali sint ampliores, ab anstrali vero angustiores. Quare autem alium magnetem sen ferrum post se trahat, ratio quibusdam in eo est posita, quoniam materia subtilis tum quae à septentrione, tum quae à meridis venit, libere transiens ex uno in alium magnetem, seu ferrum excludat aërem interjacentem, quo efficitur, ut aër externus, cessante quasi aequilibrio eosdem comprimat &c.