Latin
XXXIII
Santorio Santorio, De statica medicina 17
Unproofread scanNot analysed yet
Obserua mane post aliquam pleniorem caenam illam maiorem perspirationem, quae in teipso duodecim horarum spatio fieri possit: esto esse quinquaginta vncias: alio mane; sed post ieiunium, hac tamen lege, ne in prandio praeteritae diei excesseris, idem obserua; ponamus esse viginti; hoc praecognito, eligas illam cibi, &aliarum causarum non naturalium moderationem, quae te admedium inter quinquaginta &viginti quotidie ducere poterit; medium erit triginta quinque vnciarum; hoc modo sanissimam, &diutissimam seù centum annorum vitam duces. LXV. Corpora quoque virorum sana &moderatissimo victu vtetia singulis mensibus fiunt solito ponderosiora, vnius scilicet dua rumvè librarum pondere, &redeunt ad consuetum pondus circà finem mensis, ad instar mulierum sed facta crisi per vrinam paulò copiosiorem, vel turbidiorem. LXVI. Ante dictam crisim menstrualem a somno factam, vel grauitas capitis, vel corporis lassitudo persentitur, &deinde pausò copiosiori vrina euacuata omnia sedantur. LXVII. Causae externae, quae prohibere solent perspiratione, sunt aer frigidus, caenosus, &humidus: natatio in frigida, cibi crassi, &viscidi; intermissio exercitij corporis, vel animi &in robustis nimia abstinentia à coltu. LXVIII. Frigus externum prohibet per spirationem in debili, quia eius calor dissipatur: in robusto verò auget: calor enim adimum retrahitur, duplicatur, &deinde natura roboratur, que deinde retenti perspirabilis pondus e vestigio absumit, &corpus sit &sentitur leuius. LXIX. Stahilior, &diuturnior est sanitas illius corporis, cuius pondus multorum annoru cursu neque augetur, neque minuitur, quam cuius pondus annuatim variatur. ReLXX. Reditus ad consuetam grauitate crudorum succorum additamento est malus: coctoru vero est saluberrimus. LXXI. Sanum fieri minoris ponderis solito, eadem supposit a viuedi ratione, malum: amissum. n. quod erat salubre non est remissum. LXXII. Excrementa alui concocta sunt multae molis, sed exigui ponderis: supernatat ob aerem inclusum, &quae vna vice excernuntur, nunquam librae trientem excedunt.