Latin
LXXIII
Santorio Santorio, De statica medicina 18
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIII. Si vnica die ob aliquod erratum libra perspirationis retineatur, natura triduo solita est illud retentum insensibiliter expurgareLXXIV. Tunc natura multum insensibiliter euacuat, cum per oscitationes, &artuum extensiones retentum perspirabile excernere conatur. PerLXXV. 3 Perspirabile habet duas par tes, leuem scilicet, et ponderosa. LXXVI. Ponderosa pars adeò affluit, vt ex ipsa generentur animalia, vt cimices, pediculi, &alia id genus. LXXVII. A parte perspirationis ponderosiore contagiosae infectioAmv nes vnam cubantium proueniunt: leue enim euolat: ponderosum vero adhaerens coinquinat. Quibus aliquid perspirabilis in vehementissimis caloris bus aestiuis exhalare prohibetur, calor est molestus: quibus verò perspiratio omni ex parte est libera, calor non molestus. LXXIX. Differt maius pondus à minori aequè salubri, quia maius plus accelerat senectutem: esto alique frui valetudine cu pon dere ducentoru pondo aeque accu ducentis quinque: obseruauimus excessum illorum quinque magis accelerare senectutem.