Latin
10.5 to 10.6
Scaliger, De emendatione temporum 10.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aegyptij singulis quadriennijs exactis diem intercalabant in ortu Caniculae, &quadriennium illud exactum ἔτος ἡλιακὸν, ἔτος θεοδ, ἔτος κυνικὸν vocabant. Iudaei autem inter XIIII &XV Aprilis, idque à temporibus Mosis. Romani brumae sidere confecto, quod Olympiadum mysterium vocabant. Athenienses inter iI1I &V Iulij. quae dicebantur Eπαὶ θεριναὶ. Germani, Celtae, Saxones, inter XXIIII &XXV Decembris. quam noctem vocabant MVDRANECHT. Tartari hodie inter vltimam lanuarij, &Kalendas Februarij. quas Kalendas patrio sermone Festum Alborum vocant: quia albis vestibus eam diem colunt. Denique quanuis Lunari anno, aut alio longe diuerso a Solari vterentur, tamen tacita quadam obseruatione post dies 1460 vnum diem intercalandum esse sentiebant. Neque enim aliter Hebraei quatuor Tekuphas suas tueri potuissent, quarum prima est in XV De emendat. temporum lib. I. A Aprilis, secunda in XV Iulij, tertia in XIIII Octobris, quarta in XIIII Ianuarij, omnes in litera G. Praeterea diem λιτανείας ad impetrandam pluuiam semper xii Decembris obseruarunt. Hoc, nisi quadrante accedente quarto quoque anno, fieri non posset.