Latin
DE MENSIBVS
Scaliger, De emendatione temporum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Et sane vnaquaeque Tekupha est dierum 91, horarum 73. Vnde quatuor tantae Tekuphae fiunt dies 3653. Displicuit tamen haec quadrantis obseruatio Graecis Astronomis propter caussam admodum futilem &puerilem, qua Solis quantitatem ad Lunae ratiocinia exigebant. &cum vtriusque sideris exactum motum adhuc non tenerent, ex Lunae comparatione Solares rationes eliciebant. Itaque tantam censuerunt Solis quantitatem, quantam summam eorum periodi per enneadecaeterides diuisae relinquebant. Metonis periodus est dierum 6940. Diuisa per 19 relinquit quantitatem anni Solaris Metonici dierum 365. scrup. diurnorum 15 53. Calippi periodus dierum 27759 per 76 diuisa relinquit modum anni Calippici Solaris dierum 3652. qualis est annus noster Iulianus. Periodus Hipparchi annorum 304. Sed neglectis illis 4, trecentesima pars diei detrahitur de quantitate anni Calippici Solaris, vt fiat annus Solaris Hipparcheus dierum 365. hor. 5. 55. 12. quae etiam fuit sententia Ptolemaei. Itaque ex sententia Hipparchi &Ptolemaei annus Tropicus, est annus Iulianus, vel Calippicus nonadecima parte differentiae enneadecaeteridis Lunaris &Iulianae deminutus. Philolai Pytagorei magnus annus dierum 21505; per 59 diuisus constituit modum Solarem dierum 365. Oenopidae annus magnus dierum 21557 itidem per 59 diuisus dat modum anni Solaris dierum 365 cum parte dierum duum &viginti vndesexagesima. Harpali octaeteride per 8 diuisa remanet modus anni Solaris dierum 3653. Annus magnus Democriti dierum 29950; per 82 diuisus relinquit annum Solarem dierum 365, cum quadrante ¢esima sexagesimaquarta parte vnius diei. Denique nullus veterum non putauit rationes Solis ad Lunam exigendas esse. Et quotiescunque ex certa collectione dierum vtriusque sideris rationes congruerent, dies illi per tot annos diuisi, quot ex illa summa dierum constitui poterant, visi sunt illis certam anni Solaris quantitatem definire posse. Sapientiores vero, quanuis incomprehensibilem illam existimarent, tamen pro vero quod proximum putabant, amplexi sunt, dies trecentos sexaginta quinque cum quadrante, qui est modus anni Iuliani. cui singulis quadriennijs exactis vnus dies accrescit. Sed hic annus comparatione Aegyptiaci est Solaris: comparatione autem Tropici est aequabilis. Distat enim a vera anni ratione scrup. horarijs I1. 6'. 40. Itaque hinc nasci possunt aliquot genera anni Solaris. Aequabilis, vt Iulianus. Tropicus, vt Persarum Gelalaeus. Rursus Tropicus aut aequabilis, aut caelestis. aequabilis Tropicus, cuius quantitas Tropica est, partes autem, hoc est menses, aequales, &ciuiles: vt is, quem modo dixi, Gelalaeus. Descriptus est enim mensibus aequalibus, omnibus tricenum dierum, cum epagomenis appendicibus, quae in communi anno sunt quinque, in embolimaeo sex. Caelestis Tropicus, cuius partes ad naturalia Zodiaci segmenta tributae sunt. Rursus &annus Solis aequabilis in ciuilem &caelestem diuidi potest. Ciuilis, vt Iulianus Romanorum, Syrograecorum, Graecorum, Coptitarum. Caelestis, vt Dionysianus Ptolemaei Philadelphi. Nam &is quoque quadrantem Canicularem quadriennio exacto accipiebat. Finis vero omnis periodi is est, vt caput recurrat &reuoluatur in idem principium, quam ἐποχὴν Graeci vocant: quaequidem pessum iuerit tandem non seruata veri anni Tropici mensura.