Latin
DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO
Scaliger, De emendatione temporum 108
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor Beda, cap. XLIII de Natura rerum. Anno superiore currebat Iudaicus 5340, qui erat primus cycli Chaldaici. Tisri 1. 23. 1079. Octobris X. Cui adde epactas quinque mensium, quia est annus communis Iudaici cycli. Habes mensem sextum, siue Adar, 2. 15, 724. feria secunda, nocte, quae secuta est V Martij Quartadecima Luna Nicena, XIX Martij. πάρα δύαστάσιμον eo ipso die, quo celebratum est, nempe dominica sequenti. Contra, anno hoc Christi Dionysiano 1582 inibit Tisri Iudaicus XIx Septembris, feria iri, anno Iudaico 5342, qui erit tertius Cycli. Ideo est embolimaeus, &sex mensium epactae, non autem quinque, adiiciendae sunt ad neomeniam Tisri, 3. 17. 671. Prodit neomenia Adar alterius 5. 22. 29, feria sexta, propter translationem Lunarem, Martii XV. Quartadecima Luna, 28 eiusdem. Pascha δύαστάσιμον 31 Martii. Quod tamen secundum Dionysium celebrabitur VII Aprilis. Atque ex praescripto Nicenae synodi ita Pascha emendari potest. quanquam fateor aliquando neomenias Iudaicas praeuerti a Dionysianis. Idque calculus ipse Lunaris postulat manifesto, cum tamen epactae contra canant. Nam Adar iste, de quo iam locuti sumus, secundum epactas illius anni, qui erit vri cycli Dionysiani, statuitur in 13 Martii, ἀπὸ φάσιως. Sed calculus Chaldaicus extendit ad noctem vsque, quae sequetur diem 14. Quod si hanc methodum sequuti essent illi veteres, &,si illam nolebant a Iudaeis discere, saltem ab Arabibus, &Damascenis didicissent, nunc nouilunia non anteuerterent priscas epochas solido quatriduo, vt accidit ex tanta supinitate, &negligentia. Qui vero cum Tabulis Astronomicis Pascha corrigere volunt, quanuis eruditissimi sunt, tamen nesciunt quid sit ordinare annum Lunarem, cuius tamen modum &syzygiarum mediarum tempus ad vnguem tenent. Sed sciant, aliud esse ex Abaco Lunares synodos medias colligere, aliud in dies ciuiles progressus Lunaris spatia digerere. Hanc enim rem feriarum ratio regit, non abacus Astronomicus. Propterea mirari non debent neomeniam ciuilem Adar illius, de quo proxime loquebamur, sestertium diem sequi mediam coniunctionem luminarium. Hoc enim, vt diximus, ratio feriarum, quae δὲσ est, regit, non epilogismus abaci, qui Physica tantum colligit. Qui aliter volunt annum Lunarem digerere, discant haec prius, quae in hoc libro scripsimus. Fortasse, nisi ipsi rationi aduersari volunt, sententiam mutabunt. Citimus Nisan Dionysianus, 7 Martij. citimus Nisan Iudaicus tempore Dionysij, 23 Martii. Remotissimus Nisan Dionysianus 5 April. Remotissimus Nisan Iudaicus 21 April. De emendat. temporum lib. II.