Latin
DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO
Scaliger, De emendatione temporum 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
aur alearasel mendationem veram huius cycli postulamus, epilogismis Iudaicis, qui certissimi, &elegantissimi sunt, vtendum est, ita tamen vt in dictis annis 2. 4. 5, 7, 10, 12, 13. 15, 16, 18, Adar tantum sumas, non Nisan, neglecta translatione politica Iudaeorum. quod &nos fecimus in Tabella superiore. neque enim earum comperendinationum rationes habuimus, sed physicarum, &Lunarium in excessu horarum 18. Quia, vt in anno Iudaico diximus, hora 18 peruenit ad ortum Solis, quo tempore Luna videri non potest. Atqui, &Iudaei &Dionysius profitentur se ἀπὸ φάσεως φεγsαρίου neomenias definire. Quin ipse Dionysius a vespera statim sub occasum Solis initium neomeniae suae capit.