Latin
12.5 to 12.6
Scaliger, De emendatione temporum 12.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cicero quoque apud Macrobium, sexto de Republica annum illum immanem, quem ex tot millibus annorum simplicium conponit, non aliter in orbem rediturum cum omnibus errantibus &inerrantibus censet, quam si eadem defectio Solis in eodem loco, eodem tempore fiat: quanuis defectiones cyclo enneadecaeterico recurrant non raro. Et tamen ea eclipsi putat non tantum Solis &Lunae, sed etiam quinque errantium ad eandem inter se comparationem, confectis omnium spatijs, reditum fieri, quo eadem caeli positio, siderumque, quae ab initio maxime fuit, rursus existit. Quare eclipses ad eam rem notabant veteres, vt etiam ἐκλειπτικὰς περιόδοις excogitarint. ἐξελιsμοὺ vocabant. Eorum vetustissimus fuit dierum 65853 qui sunt anni Arabici 18, syzygiae 7. in genere vero sunt syzygiae 223. Quamobrem in secundo libro Plinij perperam legitur siue culba ipsius Plinij, siue librarij, defectus luminum ducentis viginti duobus mensibus redire. Hipparchus alium ἐξελιsμὸν longe maiorem excogitauit dierum 126007, syzygiarum 4267, annorum Arabicorum 355 cum syzygijs 7: annorum Iulianorum 344 cum gitiz De emendat. temporum lib. I. cum diebus 361. Quae sunt tolerabiles periodi. Nam à caussis naturalibus, nempe à defectionibus Luminum proficiscuntur.