Latin
12.1 to 12.4
Scaliger, De emendatione temporum 12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&quia annus Iulianus suam tueri non potuit, manifestum est Kalendas Ianuarias ab VIII parte Capricorni, in qua statuerat eas Caesar, in vicesimam fere traductas esse hodie. Sed nihilo commodius epocha in enneadecaeteride seruari potest. Nam epoche primi Tisri Iudaici fuit in XXVII Octobris, circa initia Librae. epoche vero Nisan in XXII Aprilis, in principio Arietis. Hodie primus Tisri cycli Iudaici deprehenditur in XXVI, aut XXVII Librae in X. Octobris. Nisan autem in XXV, aut XXVI Arietis in quinta Aprilis. Nam enneadecaeteris Tropica est velocior Lunari horis plusquam duabus. Contra enneadecaeteris Iuliana maior Lunari hora vna, &scrup. plusquam 27. Cum vero peccatur vtraque ratione, Tropica, &Iuliana, Luna, cuius rationes mediae sunt inter illas duas, fines epochae suae tueri non potest: vt in cyclo Dionysij Paschali accidit, cuius neque rationes ad enneadecaeterida Lunarem collectae sunt, neque epocha ad Solis motum castigata: sed eius forma potius tota mere Calippica est: ita vt eius statum post trecentos annos variare necesse sit. Quare vt epochas suas seruarent illi veteres, immanes periodos excogitarunt, quales illae Calippi, Philolai, Democriti, Oenopidae. Sunt etiam periodi, quae omnem modum excedebant. Et cum in omnibus illis orbibus annorum praecipuam vtriusque sideris rationem haberent, tamen nescio quae inepta eos incessebat opinio, non solum vtriusque sideris, sed etiam omnium πλάνητῶν καὶ ἀπλανῶν ἀποκαταστασιν illo circuitu fieri. Sic Harpalus putauit in sua Octaeteride omnes ἀνατολὰς &δύσις in orbem redire. Idem etiam censet fieri Aratus in Metonica enneadecaeteride Eudoxum suum secutus, qui in fabrica Sphaerae suae eam planetarum &inerrantium harmoniam in eorum orbibus ostendit esse, vt sequente restitutione vtriusque sideris, necessario &omnium tam errantium, quam inerrantium reditum contingere concluderet. Propterea tot sphaeras ἄστρων commentus est, quot narrat Aristoteles libro ΧI τῆ μετὰ τὰ φυσικά· quem consulas licet. Quin etiam Calippus alios orbes praeter Eudoxum addidit, ea ratione, vt ἀποκατάστασυ τῆν φαινομένων adstrueret, κὰ φαινόμενα εἰ μέλλοι τις ἀποδώσειν, vt Aristoteles de ea re scribens pronunciauit.