Latin
163.1 to 163.3
Scaliger, De emendatione temporum 163.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
quae fuit prima recta intercalatio in annis Actiacis. &Thotn Actiacus cecidit in tricesimam Augusti feria3, cyclo Solis emendato XVI. Romani vero, centesimo octagesimo die post Aegyptios suum Bisextum rectum inter Terminalia &Regifugium intercalarunt, anno Iuliano 53, vt supra disputatum est. Ab eo tempore ad hanc vsque diem, Aegyptij, atque Aethiopes 180 diebus ante nos intercalationem suam celebrant die 29 Augusti, quae dicata est passioni lohannis Baptistae. Christiani vero Aethiopes eam differunt in 30 Augusti: &semper illorum Thoth incurrit in decollationem lohannis. Vnde fit, vt anno embolimaeo eorum solennitates, &festi dies postridie quam a Romanis, Graecis, &Antiochenis celebrentur. Plutarchus περὶ τῆν μυθολογουμένων Aegypti loquens non alijs vtitur, quam Actiacis mensibus, hoc est fixis, non vagis. Nam in libro περὶ Ἰσιδὸς καὶ Ὀσίριδος, Ταυτα, inquit, πραπεναι λέγοισιν ἐβδόμη σπὶ δέκα μηνὸς Αθὸρ, ἐν ᾧ τν Σκορπίον ὁ ἥλιος διέξειον. Athyr, in quo Scorpium permeat Sol, est merus Athyr Augustorum, &Actiacus. At quo tempore ea facta finguntur, nullus erat Athyr, fixus. Neque vero putes Plutarchum προληπτικως haec fingere. Summus enim ille scriptor in his rebus puer est. Nam quidni hoc fateamur, cum ipse tam manifeste prodat se illis, quae in eodem libro adijcit? δὸ μηνὸς Αθὺρ ἀφανισθάναι τν Ὀσιρῳ λέγοισιν, ὅτε τ ἑτησιων ἐπιλιπόντων πὸρτάπασιν ὁ μὲν Νέλος ἀπονοστεῖ, γυμνουται δὴ χάρα. Post aequinoctium Autumni hoc contingere pueri Aegyptiorum sciunt. &merus Athyr Augustalis est ille. Item: ὀγδοῃ Παωφὶ μένος μτὰ τὴν ὀπωρινὴν ἰσημερίαν. Plutarchus nullos menses Aegyptiorum agnoscit praeter Augustales, vt vides. Sed ignosces illi menses fixos Aegyptijs ab vltima antiquitate attribuenti, qui Lunares mox facit, quos iam fixos statuerat. Quis tam illius fautor inepte est, vt eum excusare velit? Loquens de mense Athyr, ἐβδόμῃ, inquit, ἐπὶ δέκα τὴν Ὀσιριδος γνέσθαι τελευτὴν Λἰγύπτιοι μυθολογουσιν, ἐν ἢ μάλιστα γίνεται κατάδηλος πληρουμένη ἡ πὸμσέλὴνος.