Latin
163.4 to 163.5
Scaliger, De emendatione temporum 163.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
En menses Lunares, quos τριακονθημέροις omnes sciebat, &quos antea, quod majus est, fixos faciebat. Par error infra: &τῇ τριακάδι τοῦ Ἐπιφι μὴνὸς ἐορτάζρισιν ὀφθαλμὲν Ὦρου γένέθλιον, ὅτε σελήνη καὶ ἢλιος ἐπὶ μιας εὑθείας γεγύνασι. Atque in eiusmodi rebus eandem inscitiam in summo scriptore experiere semper. Vt cum scribit Romulum conceptum XXIII Choiac, anno primo Olympiadis secundae, in coniunctione luminarium ecliptica. Hic quoque mensis est Actiacus, non Philippeus, aut Nabonassari. Tempus congruit XIX diei Decembris. Coniunctio media luminarium fuit die antecedenti, cyclo Lunae nono. Nulla omnino defectio fuit, anomalia latitudinis Lunaris adeo refragante. Id tamen profitetur Plutarchus se ex Varrone, Varronem ipsum ex Lucio Tarrutio Firmano, summo Mathematico, didicisse. At anno sequenti, XIAthyr fuit ingens Solis defectio: in qua deprehendimus latitudinem Lunae distare a nodo descendente versus Septentrionem, gr. 0. 4. 44. vnde eius defectionis magnitudinem aestimare licet. Tempus Iulianum illius deliquij Solaris, Nouembris VII. Cum igitur Plutarchus De emendat. temporum. lib. IIII. A drinorum adiecimus, vt eos comparare inter se possis. Sunt enim ijdem, aliquantum tamen a veteri appellatione desciscentes. Simul etiam vt eos haberes editiores.