Latin
LIVM HODIERNVS
Scaliger, De emendatione temporum 177-2
Unproofread scanNot analysed yet
Differentiam, 16. 23. 287. 28, a bisextis Iulianis 1335. 0. Relinquuntur bisexta προεμπτάσεως 1318. hor. 0. 792. 48. Adde 2 ad 1318. Totum adiice anno proposito &instanti 5341. Abiice septenarios. Relinquitur feria V. vt notant Iudaei Palaestini. Quod si vis scire locum in Kalendario Iuliano: Aufer differentiam a 22 Aprilis. Relinquitur dies Aprilis 5. 0. 792. 48. Praeterea in secunda columna annorum collectorum habes 8 pro cyclo Solis Iuliano. in eadem columna annorum expansorum 96 praeteritorum, 14. sed nos volumus cyclum anni instantis 97. itaque est 15. Iunge simul. Est ergo annus 23 Cycli Solaris Iuliani. Litera Dominicalis G. feria V est D. Ergo recte in V Aprilis, quae est litera D. Sed si praecise anni collecti inueniuntur, pro cyclo Solis addenda sunt 2. Vt si vellem cyclum Solis anni 5244, tunc 2 ad 8 addenda. Rabbi Ada, vel, vt Epiphanius, scribit, Αδδά, Tekuphae modum, vt Rabbi Samuel, dicit esse quadrantem anni Solaris praecisum. Annum autem, sicuti iam diximus, aestimat dierum 365. hor. 5. scrup. 997. moment. 48. Ergo quadrans est, dies 91. 7. 519. 31. lidem Iudaei Palaestini notant Tekupham Tamuzhuius anni, secundum sententiam Rabbi Adda, feria V. hor. 8. scrup. 232. mom. 3. Adde ergo modum vnius Tekuphae 91. 7. 519. 31. ad Tekupham Nisan, nempe dies 5. 0. 792. 48. Proueniunt dies 96. 8. 232. 3, die quinta Iulij, quae est hoc anno feria quinta. Omnes autem Tekuphae quatuor sunt semper in eadem litera. Atque hic est modus Tekuphae, quem praescripsit eruditus &priscus Criticus Rabbi Adda, vel, si mauis, Ada, simplici D. quam Tekupham etiam amplexum est Synedrium majus, quod ipsis dicitur na μ170. Itaque Iudaei Orientales non alia vtuntur hodie. Iudaei Europaei sequuntur Tekupham Rabbi Samuelis, cui Rabbi Ada refragatur, non vtique quod Tekupham Mosaicam statuerit in X V Aprilis. Id enim verissimum est. Sed quod illam epocham perpetuam esse crediderit, neque locum &positum in anno Iuliano mutare: cum tamen annus Iulianus maior sit anno verae Tekuphae scrup. Chald. 82. mom. 28. Huius anni doctrina pernecessaria erat conditoribus cyclorum Paschalium. Sed non mirum est eam ignorasse, qui quid sit annus Lunaris, nescierunt. Neomenia primi Nisan Dionysiani situm habuit in 23 Martij. Praeterea anno Domini Dionysiano 1577 caepit cyclus Dionysij quinquagesimus sextus. Interuallum, anni 1045. quibus debentur Bisexta Iuliana 261. horae 6. Differentiae, dies 3. hor. 7. scr. 755. o. Quae differentia a 23 Martij abiecta relinquit diem Martij 19. 16. 325. Idem dicendum de quartadecima Luna, siue Terminis Paschalibus. Hoc anno Terminus Paschalis Dionysianus est in X Aprilis. A qua abiice differentiam annorum 1050 praeteritorum. Relinquitur dies Aprilis 6. 15. 1003. 12. Proinde Pascha ἀύαστάσιμον ex decreto Niceno celebrandum erat octaua Aprilis: quod in quintamdecimam diffusum est. Quae regula si rite obseruata fuisset, hoc anno nobis cum Iudaeis conuenisset. Nam nostra quartadecima Luna in eorum quartamdecimam incidisset, &Pascha δύαστάσιμον in solenne Azymorum, siue XV Nisan. Quanto longius interuallum est, tanto manifestior fit hiatus &labes μεταπτώσεως.