Latin
LIVM HODIERNVS
Scaliger, De emendatione temporum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Domini Dionysiano 1590, Iunio exeunte absolutus erit cyclus Calippicus centesimus, qui est vltimus periodi vicesimaequintae, &29 Iunij inibit neomenia Hecatombaeonis primi periodi vicesimae sextae. Interuallum, anni 1919. Quorum 1824 collectis, &95 expansis debentur Differentiae dies 6. 2. 385. qui detracti de 29 Iulij relinquunt diem Iunij 22. 21. 695. hoc est, nocte, quae proxime sequetur 22 Iunij, inibit neomenia castigata primi Hecatobaeonis periodi vicesimaesextae Calippicae. Praeterea Dionysius Exiguus orditur periodum Paschalem ab eo cyclo, quem ipse primum vocauit, quod esset caput periodi, non quod re vera primus esset. Nam primi anni enneadecaeteridis Epactae sunt xi. quae temporibus Dionysianis non poterant peruenire ad 23 Martij, vbi Dionysius statuit φάσιν primi Nisan Christiani. Nam qui apud illum est cyclus primus, is tantum memoria proauorum nostrorum caepit esse primus, hodieque in vsu est. At cyclus primus Lunae Dionysianae erat is, qui nobis est decimus septimus. cuius Epactae 7 statuebant coniunctionem luminarium in 22 Martij, &nocte 23erat φάσις. Differentia Cycli 17 &primi, 4. Itaque 4 dies solidos anteuertit Luna priscum situm φάσεως Dionysianae. Porro Texupha primi Nisan in hac forma anni caepit, vt diximus, simul cum neomenia Nisan, 22 Aprilis, feria quarta. Sed Rabbi Samuel censebat a XV Aprilis capiendum eius initium, non male. Nam caput cycli Solaris Iudaeorum tunc primum incepit statui in Nisan, cum Hebraei fines Aegypti migrarunt: quo tempore neomenia primi Nisan deprehendebatur in XV Aprilis, anno Iudaico exacto 2261, qui erat vltimus cycli. Cui interuallo debentur dies Differentiae, 7. 4. 475. Qui de 22 Aprilis deducti relinquunt diem Aprilis, 14. 19. 605. Hoc est, Texupha Nisan incipit hora 19 diei XV Aprilis exacta. Huius anni Texuphae redeunt in orbem secundum progressum Enneadecaeteridis, vt in subiecta linea videre potes: in cuius prima columna est numerus annorum enneadecateridis. in secunda Epactae Lunares, quae semper ostendunt locum nouiluniorum in mensibus προεμπτώσεως. Exemplum: Anni primi Epactae nullae. Ergo neomenia Nisan primi anni προε μπτώσεως concurrit cum neomenia Nisan Lunaris. In tertia columna sunt Termini Nouiluniorum, qui indicant locum nouilunij in Nisan. Vt in primo anno Terminus est, 30. Ergo 30 Nisan προεμπτώσεως conficitur nouilunium. Ita duo nouilunia in Nisan fiunt anno primo Enneadecaeteridis: in neomenia, &in τριακάδι. Terminorum autem &Epactarum doctrina reciproca est, vt multis locis alibi disputatur. In areola, quae est loco vltima, sunt menses Lunares, in quos incurrit Texupha Rabbi Adda. Vt, exempli gratia, in primo anno, Texupha concurrit cum neomenia Nisan Lunaris. In secundo cum XII Adar. Sic immutabili ordine hoc per circuitum currit, nisi siquid πολίaucta ternario adiunges semper instanti anno. Abiectis septenarijs relinqui tur character anni propositi.