Latin
IOSEPHI SCALIGERI
Scaliger, De emendatione temporum 198
Unproofread scanNot analysed yet
Eius autem annus vltimus est itidem vltimus Indictionis, &vtriusque cycli. Nam intra minorem numerum haec concordia non competit. Annus vero post Christum natum, vt vulgus putat, 3267, habet vltimum vtriusque cycli &Indictionis. Ergo annus ille Christi 3267 est annus periodi Iulianae 7980. Quibus animaduersis, annus 4713 eiusdem periodi est is, in quem incidit natalis Christi secundum ratiocinia annorum Christi vsitatorum. Proinde hic annus, qui putatur vulgo a Christo millesimus quingentesimus octagesimus secundus, is est periodi huius Iulianae, 6295. quem si diuiseris per 19, item per 28, tertio per 15, relinquetur annus cycli Lunaris Dionysiani sextus a Martio: cycli Solis vicesimus tertius a Kal. Ianuarij: Indictionis Constantinianae Pontificiae decimus ex a. d. VIII Kal. Octob. antecedentis anni. Dici non potest, quae huius periodi sit vtilitas. quam non solum ex notatione subiectarum epocharum perspicere poterimus, sed quiuis per se in aliorum temporum rationibus ineundis periclitari potest. Iulianam vocauimus: quia ad annum Iulianum duntaxat accommodata est. Si igitur Chronologus omnes epochas historicas, &annos etiam expansos ad hanc periodum τεχνικὴν dirigat, magno labore &se, &lectores leuauerit.