Latin
DE MVNDI CONDITV
Scaliger, De emendatione temporum 198-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MVNDI CONDITV. VPLEX fuit veterum Hebraeorum de mundi conditu sententia. Alij enim in Libra conditum asserebant, argumento, quod antiquitus etiam ante exodum ibi fuerit anni principium. Cuius sententiae etiamnum reliquiae supersunt in synagogis omnium Iudaeorum, &quidem vetustissimi instituti. Nam in eo Sabbato, quod postremum est in mense Tisri, incipit Lectionarium Iudaicum, cuius caput primum (n7o vocant) est initium libri Geneseos. Praeterea σκήνοπηγία in eodem celebratur, quod est non solum monumentum Tabernaculorum, quae inhabitarunt in deserto, sed etiam vmbra quaedam rudimentorum veteris victus hominum, in ipsis incunabulis mundi, cum frigida paruas Praeberet spelunca domos. Praeterea haec fuit opinio vetustissimorum Aegyptiorum, qui in posterioribus partibus Librae mundum conditum asserebant, vt autor est Firmicus. Recentior est opinio eorum, qui in aequinoctium vernum mundi primordia conferunt: quia tunc primum omnia germinare caeperint, cum in autumno contra marcescere soleant. Alioquin quorsum terra germinare iussa, vt statim frigoribus primis autumni exolesceret? Et sane aliter putare, meo iudicio, est longe longeque a rationis regione, vt Lucretius loquitur, aberrare. Huius sententiae fuerunt conditores cycli &periodi Iudaicae. Quanuis enim caput anni a Tisri, &aequinoctio autumni incipere tam institutum Chaldaeorum, à quibus hanc anni formam acceperant, moneret, quam etiam naturalis ratio, quae ab aequinoctio autumni ad alterum aequinoctium tantum De emendat. temporum lib. V.