Latin
DE PRIMO ANNO SABBATICO
Scaliger, De emendatione temporum 205
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex eodem Iosepho, &Machabaeorum primo, scimus annum Seleucidarum Antiochenum 150, qui erat secundus ab excessu Antiochi Epiphanis, Sabbaticum fuisse, qua tempestate Antiochus Eupator Iudam Machabaeum in arce Sionis obsidebat. Erat ergo annus periodi Iudaicae 3598, vt ex annis Seleucidarum suo loco explicabitur. Qui numerus per 7 diuisus nihil relinquit. Constat igitur periodum Iudaicam per septem diuisam, annum Hebdomadis indicare. Itaque hic annus Iudaicus 5341 non solum per septem diuisus nihil relinquit, sed etiam in eodem Kalendario Iudaico notatur septimus Hebdomadis. Idem etiam efficiunt anni mundi per septem diuisi, ab autumno. Superiore autumno incipiebat annus Iudaicus 5341, quem probauimus Sabbaticum fuisse. Is erat 5530 a conditu mundi, vtique ab aequinoctio verno. Idem per septem diuisus indicat annum Sabbaticum ab autumno. Hoc etiam efficit periodus Iuliana vnitate deminuta. Nam annus praeteritus erat 6294 periodi Iulianae. Vnitate deminutus, &per septem diuisus nihil relinquit, &putatur ab autumno. Nunc ad rem veniamus. Annus primus Sabbaticus est septimus γεωργίας, postquam filij Hebraeorum pedem in possessionem terrae Chanaan posuerunt. Videndum quotus annus Iudaicus aut mundi, aut Exodi is fuerit. Caleb libro losuae, capite xiii, ait se missu Mosis terram explorasse anno secundo a migratis finibus Aegypti, eumque annum, quo sorte diuidendi erant agri, fuisse a natali suo octagesimum quintum: a profectione autem, quam terrae explorandae caussa iussu Mosis susceperat, quadragesimum quintum. Missus vero fuerat a Mose annos natus, vt ipsemet profitetur, quadraginta. Ergo annus κληρουχίας fuit praecise quadragesimus sextus ab Exodo. Quod clarius probat idem comate decimo, inquiens: Deus hos totos quadraginta annos incolumem seruauit me. Quadragesimus sextus vero annus ab Exodo in periodo Iudaica est 2310, siquidem primum annum diximus esse 2264. Is annus per septem diuisus relinquit nihil. cuius Nisan sequens est vere quadragesimus sextus annus Exodi, cui Nisan respondet annus periodi Iulianae 3263. Atque hic est annus κληρουχίας, quo non agricolationi, sed assignationi opera data. Sequens itaque annus fuit primus γεωργίας, &septimus ab eo est primus Sabbaticus ab Hebraeis obseruatus, anno periodi Iulianae 3270, Iudaicae 2317. qui abiectis omnibus septenarijs nihil relinquit. Consequenter is est annus mundi 3304: &quidem ab autumno, non ab aequinoctio Veris. Hos annos Sabbaticos non leuibus coniecturis, vt ab alijs factum est, aucupati sumus, sed veris &indubitatis demonstrationibus ex sacris Biblijs, Iosepho, &libris Iudaeorum eruimus. At Graeci putant Iubileum quinquaginta annis vertentibus constare. Quare cum lubileum sit hebdomas hebdomadum, hoc est anni 49, septuaginta hebdomades annorum sunt Iubilei decem, anni 490. At ex sententia Graecorum erunt hebdomades vna &septuaginta, cum semisse, anni vero 500.