Latin
206.1 to 206.4
Scaliger, De emendatione temporum 206.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE ILII EXCIDIO. ON dicam, quot sententiae veterum fuerint περὶ ἰλίου ἀλώσεως: sed ex illis duo genera constituemus. Nam earum alterae plusquam centum annis inter se differunt: quarum ratio habenda non est. alterae anno, biennio, ad summum triennio differunt: quae vtique proxime a vero absunt. Nam alij scriptores anno 408, vt Dionysius Halicarnassensis: alij 407, vt Diodorus Siculus: alii 406, &405 anno ante primam Olympiadem casum Troiae ponunt. Hic communis est veterum Chronologorum morbus, vt non tam ignoratione peccent, quam ἀμεθοδευσίᾳ. Nam annum vident, sed designare non possunt. Ephorus igitur videns eos eadem via grassantes primum, diuersis biuijs &triuijs diuertere a vero, ἀναμφισβήτητον γνάρισμα &characterem illis proposuit, anni statum, quo hoc accidit. Dicit enim non quot annis ante primam Olympiadem deletum sit Ilion: quia haec via alijs imposuit: sed quis esset character anni illius ex computo annali Atticorum. Ait enim eum annum, quo captum &deletum est Ilion, desiuisse vicesimo die post Solstitium: casum autem Troiae septemdecim diebus priorem fuisse Solstitio. A casu igitur Ilij ad finem anni, colliguntur dies 38. Proinde Ilion captum Θαργηλίωνος ὁιδὸη φθίνοντος: eumque epilogismum is sequi se testatur, ὡς Λθάναιοι τους χρόνοις ἄχουσιν, vt illius verbis loquar. Iam ostendimus libro primo eum annum fuisse quinquagesimum periodi Atticae cyclo Lunae 18. vt habes in Tabula neomeniae Gamelionis. Gamelion eius anni 26 lanuarij, vt est in Tabula neomeniae mensium Atticorum in annis periodi. Hecatombaeon autem est sub diebus collectis Iulianis 205: qui desinunt in 24 Iulij. Praeterea erat cyclus Solis Iulianus quintus, cui respondet cyclus Atticus xiiii, in cuius linea bisextum habet characterem feriam secundam in litera B, Iulij ini. Inter ini Iulij, &xxiiii eiusdem, interuallum, viginti περιτταὶ ὑμέραι, vt etiam notatum est e regione anni quinquagesimi. Quare interuallum excidij Troiae, &primae Olympiadis sunt anni absoluti 405. Prima Olympias celebrata anno periodi Iulianae 3938. Caput autem primae periodi Atticae statuitur a nobis anno secundo Olympiadis, periodi autem Iulianae 3940. Praeterea annus quinquagesimus periodi est retro 27 periodi Atticae.