Latin
TEMPLI
Scaliger, De emendatione temporum 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
TEMPLI DE CONDITV SOLOMONICI. NNVS primus templi Solomonici est 480 exactus exodi Hebraeorum, 2743 Iudaicus, &2744 incipiens aequabilis. Thoth ini Mai, feria Vi, cyclo Solis primo. Epagomenae Hebraicae 26 Mechir N praecedentis, 26 Octobris. Etiam anno exodi ἐ παγόμενα erant in 26 Octobris, 26 Paophi. Neomenia primi mensis Hebraici, &Phamenoth Aegyptiaci, 31 Octobris. Mensis septimus 28 Aprilis, quae erat neomenia ἐπαγομένων Aegyptiacarum, feria prima cyclo Solis primo. Mensis secundus, 28 Mai, feria tertia 26 Thoth. Itaque prima fundamenta Templi 29 Mai, feria quarta Thoth 27. Quod autem neomenia mensis noluerit opus instituere Solomon, sed secunda mensis, ratio in promptu est: quod omnis scilicet neomenia mensium sacra est, καὶ ἱερομενία, vt non solum docet Moses, sed &Philo, &Iosephus. Annus fundamentorum templi cadit in annum 3697 periodi magnae Iulianae: mundi 2933. DE ENCAENIIS TEMPLI. NNO septimo exacto post, domus Dei exaedificata, qui erat annus ab obitu Dauidis vndecimus, in mense Pharmuthi. Anno autem Pduodecimo ab obitu Dauidis, mense Pachon Encaenia domus celebrata, anno Iudaico 2751. qui erat annus Sabbaticus, item anno periodi Iulianae 3703.