Latin
TEMPLI
Scaliger, De emendatione temporum 208
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANNO PRIMO SAMARITANORVM. X duplici aera, qua vtuntur Samaritani, altera ad Computum annalem, quam falso a mundi conditu deducunt, altera historica ab initio regis Assyrij nescio cuius: de hac nihil possum dicere, quam annis quatuor absolutis anteuertere primam Olympiadem, anno periodi Iulianae 3935, eiusque annus 2361 incurrit in hunc Dominicum Dionysianum 1582. Sed Samaritas ipsos fugit ratio, qui deducunt ab initio Salmanassari, vel absurdius, vt audio, ab excidio Samariae. Nam aliquot 57 annis antiquior est. Praeterea quare ab excidio Samariae ipsi annos deducerent, qui nomine tenus Samaritae sunt? Sunt enim coloni ex Cutha, &Babylonia in Samariam deducti aliquot annis post excidium Samariae. Quippe sola religione Samaritae sunt, natione autem Cuthaei. Ipsimet in epistola, quam Regi Persarum scribunt, profitentur se a magno Asenaphar in Samariam traductos esse, Esdrae i11i. In epistola vero ad Antiochum Epiphanem apud Iosephum testantur se a Tyrijs &Sidonijs oriundos. Vtique non opus habent annos suos deducere ab eo casu, qui ad illos minime pertinet, nimirum ab excidio Samariae. Tamen minime dubitandum, cum ipsi ex nationibus, quae sub imperio Assyriorum erant, deducti sint, quin annos &aeram cuiusdam Regis Assyrij retinuerint, quae tunc apud Assyrios in vsu erat. Vt si Coptitae Christiani Aegyptij in Galliam traducti adhuc aera Diocletiani vterentur. Constat autem ex sacris libris decem Tribus a Salmanassaro Assyriorum imperatore in Colchos &Iberos traductas. Colchi enim totidem &C ijsdem literis non, Iberi autem nian a scriptura vocantur. Quibus in partibus cum eae coloniae circuncisionem ad aetatem vsque Herodoti retinuissent, hinc ille vetustissimus, &optimus scriptor, atque alij praeterea Graeci hariolantur eos ab Aegyptijs originem ducere: vt propterea μετήλυδὰς ἀἰγύπτοιο εoς vocauerit Dionysius ὁ περιηγητύς. In earum igitur locum Cuthaei in Samariam traducti σαμάρειται ab Euangelistis, a Iudaeis adhuc Cuthaei vocantur. Hi sunt, qui Pentateucho Mosis vetustissimis characteribus Hebraicis descripto vtuntur ad hanc vsque diem. A quibus si ipsum pentateuchum extorquere, annique eorum methodum discere, &Sedarim, siue Annales habere possemus, multa, quae in sacris libris adhuc obscura sunt, eorum opera illustrarentur. Liberalium &bonorum Principum partes sunt haec inuestigare.